Latijnse gedichten 1607-1620
(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 170]
| |
(111 Constantinus Huygens Iano Dedelio suo s. (Vervolg))aant.Crederis internis depasci viscera flammis
20[regelnummer]
Cyprigenique sequi dulcia castra dei.
Crederis; et certe, nisi quod vix immemor eius
indomiti quondam pectoris esse queo,
non verear licet incertis confidere dictis,
visaque iam pridem fama merere fidem.
25[regelnummer]
Nec tamen ignosco. Nam, si damus omnia flammis,
quaeso quid hic memorem te vetet esse mei.
Quisquis amicitiae pugnantem opponit Amorem,
ille vel hellebori, vel rationis eget.
Non solet iste puer (puer est - nec tute negaris -
30[regelnummer]
tradere cui victas cogere, Iane, manus),
non solet iste deus (deus est - nec id ipse negarim)
solvere contractae pignus amicitiae.
Et tu, bina ferens animo contraria, possis
qui calidus dominae, frigidus esse mihi?
35[regelnummer]
Et tu, multivolis mox assimulande puellis,
foedera sustineas frangere prisca novis?
Iane, per hanc dextram, quae te praeitore Pelasgas
protulit et Latias te praeitore notas,
per patriae commune solum, per candida colli
40[regelnummer]
marmora, per Cypridos sidera bina tuae:
desine tam duras praebere sodalibus aures,
desine amicorum spernere, Iane, preces.
Da mihi, cum dominae devoveris omnia, restem
pars animi semper quantulacumque tui.
45[regelnummer]
Sic meritum tanti pretium latura doloris,
decidat in casses praeda petita tuos.
Sic tibi, sopitis quibus - heu! - quibus urere flammis,
optatum referat sollicitata: ‘Placet.’
Sic tibi Dedelios spondens fecunda nepotes,
50[regelnummer]
introeat festos Phyllis amata toros.
Addere plura velim, si plura per otia detur,
sed ne te careat longius illa: vale.
Lugduni-Batavorum, 7o Id. Decemb. 161\6\.
|
|