Latijnse gedichten 1607-1620(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd Vorige Volgende 111 07 12 1616 Ged., dl. 1 p. 87 Constantinus Huygens Iano Dedelio suo s.aant. Si quid adhuc prisci poteris memor esse sodalis, ecce, nec ignota littera scripta manu, littera mille decem decies latura salutes, si (superi nolint), Iane, salutis eges. 5[regelnummer] Septimus adductis stabit modo cornibus orbis, septima lunisequas Cynthia volvet aquas, ex quo consultos cupiens dominumque librumque advolat Heusdanos missa tabella lares. Tu tamen (o rerum fautor male fide mearum!) 10[regelnummer] ipse petita mihi scripta, nec ipse, negas. Forsitan haec animo poterat tolerarier aequo reddita responsis blanda repulsa tuis. Nunc ubi litterula misere frustratus amicum fraterno mavis eminus ore loqui, 15[regelnummer] Iane, quid excuses? Num te fortasse moratur (da veniam dicti liberioris) Amor? Eloquar ingenue (quid enim? neque crimina prodam): nescio quae de te nupera fama volat. Vorige Volgende