Latijnse gedichten 1607-1620
(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 166]
| |
(109 (Latijn) (Vervolg))aant.30[regelnummer]
Hic ille doctam publice viris vocem
resolvit. Hic praecepta vel senis lingua
vel aure digna creber haurit auditor.
Hic ille, praeterquam sui, infinitorum
quos longa in usum cura publicum aggessit
35[regelnummer]
faciet librorum (si quid augurem veri
proferre credis) copiam. Quid est ultra
quod expetas? Roga. Nihil negat cuiquam.
Tanti favoris omnibus patent portae.
Miselle, tun lates domi et moras nectis?’
40[regelnummer]
Sic infit ille, seu deus fuit, certe
seu veri imago. Me sopor gravem summa
cum voce lapsus linquit. Erigor stratis,
accingor illico viae, libros, chartas
compono, quicquid litterariae est usquam
45[regelnummer]
rei convaso. Patriis vale tectis
supremum dico moestus, haud scio an laetus.
Nunc, cum benigno Leida, cum, quod in votis
erat, benigno, tute, magne vir, vultu
nihil meritum minus excipis, fidem sacris
50[regelnummer]
reapse verbis, si quidem potest credi,
praestare disco. Paenitere nil possum,
nisi quod fortasse serus hospes adveni
et effluentis molliter iuventutis
annos peregi, quos tuis oportebat
55[regelnummer]
vovisse lectionibus, tuae ante omnes
dicasse consuetudini. Sed hoc ipsum
sarcire damnum, siquidem velis, Heinsi
excelse, - nam quis sanus ambigat? - possis.
Et quando possis, quaeso ne gravare umquam.
60[regelnummer]
Reddes iuventae quicquid hactenus lapsum est
et praeteracti temporis dies, menses,
annos reduces. Quid supra? Mihi memet.
1616. Iul.
|
|