Latijnse gedichten 1607-1620
(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 156]
| |
(105 Iambus de ordine servato mihi in lectione Institutionum Iustiniani (Vervolg))aant.silvam perambulantis, aut fessos humi
sternentis artus inter Hagiensium
carecta muros, nempe qua steriles viam
pandunt harenae versus Arcticum fretum.
35[regelnummer]
Hic solus (et nunquam minus solus tamen)
Iustinianum profero, volvo, lego,
relego, sed (id quod dicitur) levi manu -
milio terebrando non locus, non tempus est.
Subtilitates, quae solent attexier,
40[regelnummer]
omitto, quaestionibus nullus vaco,
contentus ἀϰροτηρίοις. Quin, si quis est
maturiore dignus intuitu locus
captuique nodus insolubilis meo,
non aufero, sed differo, mutos domum
45[regelnummer]
redux ministros consulo (libros puta),
quorum - nec inter ultimos - Giphanius
παραφραστιϰός τε διχόθεν Θεόφιλος.
Quidquid latebat eruunt illi statim,
obscura reddunt clariora quam dies
50[regelnummer]
radiique solis esse cum sudum est solent.
Hic est minoris ambitus minor rotae,
hic ille cursus ante quem dixi brevis,
octo diebus quattuor vorans libros,
qui, quoque mense raptus in gyrum quater,
55[regelnummer]
haud paenitendo machinam motu trahit,
haud paenitendos visus est fructus dare.
Sed pergo. Totam machinis horoscopis
similem dare nostram machinam libet mihi.
Ergo, ut rotatus omnis illarum solet
60[regelnummer]
ex sempiterno solis orbe dirigi,
sic iste noster dirigatur ad suum
solem. Quis ille? Tu, pater, tu machinae
director huius. Nos rotas et ambitum
fortasse earum ducimus quantum potest,
65[regelnummer]
sed omnis in tua manu directio
sita est, cui (nec illibenter) cedimus.
Si qua ergo vel caute parum vel inscie
labor, rotarum denotans certas vices
adesto, adesto, Phoebe mi, sufflamina,
70[regelnummer]
restringe currentem, cadentem suscipe.
Agnosco lapsum, praebeo victas manus.
Quocumque duxeris sequar, solem meum.
|
|