Latijnse gedichten 1607-1620(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd Vorige Volgende 104 ←04 09 1614 Ged., dl. 1 p. 56 Ad patrem. Elegiaaant. Qualis in immotum fertur Sidonia Dido Dardanium miseris questa fuisse modis, dum nihil insani furias miseratus amoris, dante illa in ventos verba, dat ille ratem, 5[regelnummer] talis ego, ventis turgentia vela secundis prospiciens summo e littore, talis eram, dum Batavis iterum sine me, sine fratre relictis Flandriacos mavis visere solus agros. Talis ego, in mediam ducens insomnia noctem, 10[regelnummer] quaero relinquendi quae tibi causa mei, ut non invenio, multumque diuque rependens, quae valeat mitem causa movere patrem. Tunc demum indignor quod non amplexus euntem continuo puppim per freta longa trahar, 15[regelnummer] sicut Gnosiacae comes invidiosa carinae haesiit hostilem Scylla secuta ratem. Quid vero? An patriae sequerer te prodiga vitae Scylla? Nec exemplo terrear ante tuo? Dii melius. Certe patet hac, patet altera nobis 20[regelnummer] semita, Telemacho non male capta viro, quem dea pertaesum patriae patriaeque malorum bellica in ignotam per mare duxit humum. Ille autem, multum et terris iactatus et alto, inventi fuerat maxima causa patris. Vorige Volgende