Latijnse gedichten 1607-1620(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd Vorige Volgende 100 ±01 01 1614 Ged., dl. 1 p. 55 Ad patrem, kalendis ianuariiaant. Dum tibi fausta novis, genitor, fero verba Kalendis, sunt prius haec animo (crede) remota meo, scilicet augendi semper nova cura peculi excultique nimis stulta cupido stili. 5[regelnummer] Namque ego, cum scribo, si forte quid aptius exit, nec blanda lucri spe, nec honoris agor. I procul, ambitio; procul, insatiata cupido; ite procul, rauco non nova verba foro. Unica me stimulat patriae pia cura salutis, 10[regelnummer] qua mihi non quicquam gratius esse potest. Ergone Nestoreos etiam tibi comprecer annos, ut solet in tetricis sedula turba scholis? Hercule, non faciam. Quid enim? Tibi forsan acerbos (quod superi avertant) imprecer ipse dies? Vorige Volgende