Latijnse gedichten 1607-1620
(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 148]
| |
(99 Nobilissimus amplissimisque viris consiliariis status confoederatarum Belgii provinciarum felix anni exorientis initium optat Constantinus Huygens (Vervolg))aant.At quorum auspiciis (si quis mortalia prudens
inspiciat), quorum viribus, auxilio?
Horum, certe, horum, quos postera nulla tacebunt
30[regelnummer]
sive puellarum carmina, sive virum.
Ergo ego tantillo ingratus non digner honore
quos dedit afflictis caelica cura patres?
Pol! Mihi si totus liceat satiarier ardor
praecipitique rota quo rapit ille feri,
35[regelnummer]
dispeream si non faustas optare Kalendas
impiger immensa niterer Iliade!
At vero Icarios aequum est vitare volatus,
qui timet Icarii dedecus excidii.
Ergo, Musa, tace. Lectis cadat ancora velis,
40[regelnummer]
ne feriat teneram durior unda ratem.
Vobis interea, patriae spes, lumina, patres
(ne loquar hac temere dissona verba die),
omnia contingant, quaecumque Hispanica vestri
invideat vobis gens inimica boni.
45[regelnummer]
Quisquis es, innumeris corrade poemata votis:
an poteris longo carmine plura loqui?
17, 1613.
|
|