Latijnse gedichten 1607-1620
(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 136]
| |
(94 Ingenuo iuveni Ionni Dedel publice doctoratus de pignoribus et hypothecis disputanti (Vervolg))aant.hic, ubi prisca sonat Latiae facundia linguae,
hic, quo translatas stupeat vel Achivus Athenas,
35[regelnummer]
inventum sibi Naso parem, Maro forte Maronem,
tuque corona virum, toti veneranda iuventae,
qua florente viget, qua flaccescente iacebit
gloria Leidensis (superi prohibete!) Lycii,
vos, inquam, ante alios vos, qui ter sancta tenetis
40[regelnummer]
iuridicae delubra deae, quibus illa quid aequum,
quid fas, quidve nefas nulla non indicat hora:
dicite: num quidquam vobis meruisse videtur,
quem sibi Pieridum teneris sacravit ab annis
Castaliosque dedit latices gustare caterva;
45[regelnummer]
quem quinta vixdum aetatis trieteride gesta
ardua scandentem Themidos sacraria vestrae
atque ibi - ceu medio rupes validissima ponto
perstat et immoto manet undique fundamento -
publica senserunt perstantem pulpita, crebras
50[regelnummer]
usque retorquentem rationum hinc inde sagittas?
Annuitis - quis enim sanus dubitare pot\i\ssit?
Vos igitur, quibus haec animo sententia constat,
pollicitis nunc state, viri - nec iniqua rogamus -,
Dedelioque meo meritam persolvite laurum.
55[regelnummer]
Hic ille est (testor patriam patriosque Penates)
quem, velut immensum sinuantia flumina pontum,
virtutum petit omne genus, genus omne decoris.
Hic ille est qui vela Notis passurus in amplum
oceanum iuris vestro de litore puppim
60[regelnummer]
duxit et e vestro solvit retinacula portu.
Nunc post continuos exanclatosque labores,
post varios casus, spretis quae prava voluptas
- blanda iuventuti Siren - mala fata parabat,
litora curvatis quondam bene cognita velis
65[regelnummer]
ingreditur. Placido date vos considere portu,
victor ut optata tandem potiatur harena.
Tibi proinde, Dedel, integerrime,
amice magne, cuncta summa gratulans,
ut iste cursus institutus optime
70[regelnummer]
in ultimum laboris usque terminum
et alta laudis exeat cacumina,
vel hisce si quid amplius tibi queas
imaginarier boni, deos rogo.
|
|