Latijnse gedichten 1607-1620(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd Vorige Volgende [pagina 116] [p. 116] 84 08 05 1612→ Ged., dl. 1 p. 40 Epitaphium carissimae sororis Elisabethae Huygens quae obiit 8o idus maii 1612aant. Heus tu, qui faciles hac illac flectis ocellos, nobilium spectans busta superba virum quos decorant generis tabulae monumenta capaces splendidaque artificis marmora sculpta manu, 5[regelnummer] hospes, ades. Nec te fragilis multumque caducae detineat tantus nobilitatis honos. Hosce etiam tumulos, haec haec loca plena paternis plenaque maternis inspice lacrimulis; quae licet haud stirpis tabulis ornentur avitae, 10[regelnummer] non minus aspectu, credito, digna tuo. Scilicet hic taetro cubat Elisabetha sepulchro, ille puellaris flosque decusque chori, amissam cuius deflet Venus aurea formam, amissam cuius flent Charites charitem, 15[regelnummer] quam nunc Parca ferox et - vah! - nimis invida fata cernere maturos non voluere dies. Atque ita primaeva vixdum florente iuventa ceu immaturus flosculus interiit. Ergo hoc exemplo, quisquis vir sive puella es, 20[regelnummer] dum tibi concessum vivere, disce mori. Nullam crede tibi degi feliciter horam quam non invideat Parca maligna tibi. Maestus posui. Annor. 15, 1612. Vorige Volgende