Latijnse gedichten 1607-1620(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd Vorige Volgende 81 25 12 1611 Ged., dl. 1 p. 38 S.P.D.aant. Immemor vestri, licet et remotus, qui fuit numquam, nec erit vel unquam, haec tibi mittit monumenta fidi carmina fratris. 5[regelnummer] Iam puto nosti quis et unde vobis occupet doctas inopinus aures. Frater est, toto tibi quo nec orbe carior alter. Frater est, qui non potuit, vel a te, 10[regelnummer] frater, heu! longo spatio remotus, inter externos tamen, ecce, vestri immemor esse. Antequam vestrae mihi traderentur (ut scias non immemorem fuisse) Vorige Volgende