Latijnse gedichten 1607-1620
(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 108]
| |
(79 Luciani dialogus Iovis et Ganymedes (Vervolg))aant.
iuppiter
Ecce, memor rursum lactis vitaeque peractae,
inter mortales se putat esse puer.
Non hic est mundus, sed quod videt omnia caelum.
70[regelnummer]
Hic bibimus, dixi, nectar, ut ante tibi.
ganymedes
Credo, sed hoc nectar quod tam mihi, Iuppiter, inquis
dulce, an lacte etiam dulcius esse queat?
iuppiter
Immo cum summis tantum gustare labellis
incipis, haud lactis tunc memor esse voles.
ganymedes
75[regelnummer]
Nocte ubi decumbam? Num parvulus iste Cupido
quem dixisti aderit nocte dieque mihi?
iuppiter
Non, sed ego ut mecum noctu concumbere posses,
haec causa est quare huc, parvule, te tulerim.
ganymedes
Saepe pater dixit, qui lectum nocte revolvens
80[regelnummer]
trusissem calces calce, pedes pedibus.
Saepe etiam, obstrepera experrectus voce loquentis
in somnis, matrem iussit adire meam.
Tuque ideo si me ad caelum, bone Iuppiter, altum
vexeris, ut reddas tempus erit patriae.
iuppiter
85[regelnummer]
Atqui erit hoc gratum, si me traducere noctes
insomnes, tecum si vigilare voles.
Interea roseis dabo basia mille labellis,
interim eris collo sarcina grata meo.
Sed tu, purpureo imbuerit cum nectare corpus,
90[regelnummer]
Mercuri, eum pulchris moribus imbuito.
Talia rex dixit superum traditque docendum
Mercurio puerum, qui nunc quoque pocula miscet.
1611, annor. 14.
|
|