Latijnse gedichten 1607-1620
(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 106]
| |
(79 Luciani dialogus Iovis et Ganymedes (Vervolg))aant.
iuppiter
Frustra igitur nactus rostrum pennasque fuissem,
frustra ungues, frustra denique totus avis.
ganymedes
At pater inquiret surreptum erransque per arva
si non inveniat, verbera certa feram.
iuppiter
45[regelnummer]
Verbera nulla feres, promitto, parvule, nam te
conspicere in summis nubibus ille nequit.
ganymedes
Atqui ego migrare hinc mallem. Desidero patrem
et mallem lictos pascere rursus oves.
Quod si me referas, alium promittimus hircum
50[regelnummer]
praepinguem e multis; lytrum erit ille tibi.
iuppiter
Tu vero ista sine, obliviscere ovilis et Idae,
qui bona iam facies multa patri et patriae.
Non tibi lac potus, nec erit tibi caseus esca,
proque his vesceris nectare et ambrosia.
55[regelnummer]
Non mortalis eris, sed in omnia saecula divus
atque tuum in coelo cernere sidus erit.
ganymedes
Ludere si cupiam, quis erit collusor? In Ida
mille mihi similes, mille mihi socii.
iuppiter
Hic collusor erit tibi parvulus iste Cupido,
60[regelnummer]
hic mille astragali. Tu modo laetus, age.
ganymedes
Quodnam erit officium? Quid vobis utilis usquam
esse queam? Hicne etiam pascere oportet oves?
iuppiter
Absit. At hic nobis convivia procurabis
infundesque mihi nectar et ambrosiam.
ganymedes
65[regelnummer]
Perfacile. Hoc etenim iam dudum calleo munus
et memini quinam fundere lac deceat.
|
|