Latijnse gedichten 1607-1620
(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 104]
| |
(79 Luciani dialogus Iovis et Ganymedes (Vervolg))aant.
ganymedes
Ei! Quid ais? Non tu modo avis volucrisque fuisti,
non aquila e medio me grege surripiens?
15[regelnummer]
Dic mihi, qui rostrum ac alae, quinam unguis ademptus,
ut te mutatum protinus aspiciam?
iuppiter
Non homo sum nec avis, dulcissime, at ille deorum
maximus, ad nutum qui me ego muto meum.
ganymedes
Tun' Pan es, bone vir? Sed enim non hispida crura,
20[regelnummer]
cornua nulla tibi, fistula nulla tibi est.
iuppiter
O formose puer, roseo spectabilis ore,
nullum usquam credis praeterea esse deum?
ganymedes
Praeter eum novi nullum, nec enim esse putarem;
quod magis est, soli sacrificamus ei.
25[regelnummer]
Tu vero nobis plagiarius esse videris
et non, quod dicis, maximus ille deum.
iuppiter
Dic mihi, non unquam vestras pervenit ad aures
fama Iovis, numquam sacrificastis ei?
Non umquam tibi nota fuit Iovis ara tonantis
30[regelnummer]
et contorquentis fulmina saeva manu?
ganymedes
Illene tu tantam copiam qui nuper in almos
grandinis atque nivis praecipitavit agros,
et cuius toties hirco pater imbuit aram,
quemque homines supra nos habitare ferunt?
35[regelnummer]
Obsecro, rex, superas curnam me tollis ad auras?
Me miserum! Forsan dilaniantur oves.
iuppiter
Scilicet anne etiam est ovium tibi cura, miselle,
cui datur ut reliqui degere caelicolae?
ganymedes
Ei mihi! Quid dicis? Non rursus mittar in Idam?
40[regelnummer]
Non potero carum rursus adire patrem?
|
|