Latijnse gedichten 1607-1620(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd Vorige Volgende [pagina 102] [p. 102] 78 ←04 09 1611 Ged., dl. 1 p. 33 In psalmos Davidis a Theodoro Beza et Clemente Marot Gallico carmine translatos Constantini et lectoris dialogusaant. l: Fare, age, quodnam opus hoc? c: Psalmorum Davidis. l: At quis versibus ornavit? c: Beza Maroque viri. l: Beza Maroque viri? Sed quis Maro, num vetus ille qui cecinit Phrygii carmine facta viri? 5[regelnummer] c: Non, sed et ille Maro, qui quantum versibus alter hexametris tantum praestitit ille suis. Totum equidem solus iam perfecturus, at illi fregere inceptum (heu!) fata sinistra suum. l: Mira refers. Sed Beza quis est? Dic hoc quoque. c: Talis, 10[regelnummer] cui nec habent, nec sunt saecla habitura parem. l: O opus egregium, cedris et pumice dignum, dignum ut tollatur nomen ad astra tuum! O labor eximius regis, Bezae atque Maronis! Tres poterant melius iungere fata viros? Annor. 14, 1611. Vorige Volgende