Latijnse gedichten 1607-1620
(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 100]
| |
(77 Luciani dialogus Menippi et Tantali (Vervolg))aant.
tantalus
Non profecto piget. Sed enim labor omnis inanis
procumbamque licet, non minus unda fugit.
Et simul interdum summum os adiungere sensit,
10[regelnummer]
diffluit ante ego quam labia summa rigem.
Atque ita per digitos subito dum labitur illa,
nescio quo pacto, fit mihi sicca manus.
menippus
Prodigium narras. Verum hoc, age, Tantale, quaeso:
iam quid opus potu est corpore cum careas?
15[regelnummer]
Antea namque fuit quod in orbe famique sitique
subiectum, servat Lydia terra sibi.
Tu cum tantum anima et levior sis spiritus aura,
qui potare dehinc sive sitire queas?
tantalus
Spiritus iste tamen sitiat corpus velut ipsum,
20[regelnummer]
impositum genus hoc est mihi supplicii.
menippus
Credo equidem, nec vana fides, credo hanc tibi poenam,
hoc esse impositum, Tantale, supplicium.
Plecteris, esto, siti. Sed dic mihi, quid tibi possit
accidere hinc? Metuis-ne ut moriare siti?
25[regelnummer]
Quo remees nihil est, nec enim altera Tartara novi
et moriare licet, quo remees nihil est.
tantalus
Vera quidem loqueris, verum haec mihi poena, Menippe,
imposita: ut sitiam cum mihi nil sit opus.
menippus
Desipis, et nullo mihi potu opus esse videtur
30[regelnummer]
quam solo (ut fatear vera) tibi elleboro.
tantalus
Immo, nec elleborum quicquam potare recusem,
hoc avidam possim si relevare sitim.
menippus
Tantale, crede mihi nunquam ut potes fore nec quos
nigra sub imperio regia Ditis habet.
35[regelnummer]
Non etenim potis est, quamquam non omnibus illud
supplicium ut flumen praeteriens sitiant.
1611, annor. 14.
|
|