Latijnse gedichten 1607-1620
(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 96]
| |
(76 Strena (Vervolg))aant.nec haec quidem vulgaria, ast
inusitata carmina,
115[regelnummer]
quae saxa, quae moveant feras
sistantque aquas volubiles,
ut mitigare scilicet
possimus his parcas deas.
polymnia (6)
Si potuit silvas removere Threicius Orpheus
120[regelnummer]
dulcique Ditem mitigare carmine,
tergeminique canis compescuit ora canendo
imique movit incolas manes Stygis,
vocis ad arbitrium traxit si hominesque ferasque
et fluminum lyrae sonu cursum stitit,
125[regelnummer]
et nostras audite preces, audite puellae,
audite quid totus roget noster chorus.
melpomene (7)
O quibus arbitrium est rerumque hominumque sorores,
o quae post summum fata Iovem regitis,
quis exordiri vitam certo ordine, certis
130[regelnummer]
arbitriis, certo solvere fine datum est,
haec vos carminibus (quid enim non carmina possunt?),
sola ego Musarum nomine Musa rogo:
Hugonidem servate patrem, servate benignae
et sua longaevo rumpite fila viro.
135[regelnummer]
Nestoreos etiam mater rogo compleat annos,
incolumis dulci pignore iuncta viro.
His natos patris, matris natasque levamen
conservate, pii pignora coniugii.
terpsichore (8)
Sic vos diva potens diu,
140[regelnummer]
sic Clotho et Lachesis servet et Atropos
omnes tuque senex tuam
ut longam aspicias progeniem pater.
Sic, sic quaeque tibi, precor,
producat teneros nata nepotulos,
145[regelnummer]
qui, cum decrepito tibi
uxorique tuae sera dies venit,
incurvi senii sient
mellitae proavis blanditiae suis.
|
|