Latijnse gedichten 1607-1620
(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 94]
| |
(76 Strena (Vervolg))aant.75[regelnummer]
Nunc age, nunc resonas impellite pectine chordas
et, eia, voce dicite.
Ecce novae rursus Iani rediere Kalendae,
dies amica gentibus,
festa dies, iucunda dies ad gaudia nata,
80[regelnummer]
redire saepe cuius est.
thalia (3)
Ergo nunc ad nos redit ordo vocum,
nostrum dicere iam quoque.
Est quid in laudem patris atque nati,
illos carmina pangite.
85[regelnummer]
O puer, felix patre, tuque nato
felix qui ter et amplius,
o parens, annum hunc precor atque plures
ducas omine prospero.
euterpe (4)
Huc ades omnis,
90[regelnummer]
quisquis amoena
incolis arva,
quisquis amoena
Tempe Batavam
incolis Hagam.
95[regelnummer]
Huc ades, inquam, et
corde dolores
pellito, non te af-
fligere mentem
lux sinit ista.
100[regelnummer]
En, tibi curru
qui properante
praeterit annus,
iam redit idem
moxque redibit.
105[regelnummer]
Nunc age, cantu et
carmine laeto
ora resolve.
erato (5)
Mecum meae sororculae
omnesque, ubique gentium,
110[regelnummer]
quos solis ambit orbita,
cantate laeta carmina
seu voce sive barbitis;
|
|