Latijnse gedichten 1607-1620
(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 78]
| |
(65 Οδοιπορικον iteneris Amstelreodamensis (Vervolg))aant.140[regelnummer]
dulce meum, concede, precor, concede manere.’
Tum genitor: ‘Quid tam puerili, parvule, mente
commotos horres fluctus? Quid, nate, vereris?
Nonne vides istic quot currant undique, qui iam
non minus, ecce, petunt; quin nos quoque? Sed tibi tanta
145[regelnummer]
si formido tamen, si tanta cupido manendi,
concedo; lucem hic noctemque morabimur unam.’
Imus in hospitium; discedit litore puppis.
Continuo assurgunt venti et maria alta tumescunt,
una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis
150[regelnummer]
Africus et vastos volvunt ad litora fluctus;
et qua transmitti solet ante carina virum vi,
iam queat erectis semet transmittere velis.
Sed nos quo vacuum interea traducere tempus
possimus, nihil est; nulla est domus aut homo notus.
155[regelnummer]
Nil ibi quam campos et pontum cerno; proculque
Amstelrodamum aspicio, quo saepe reverti
num cupiat rogito patrem. Verum ille: ‘Quid istic,
quid faciemus?’ ait, ‘Nihil est quam maeror ubique.
Hic expectemus donec se crastina terris
160[regelnummer]
lux reddat, veniet namque huc tunc altera navis.’
Vespera praecipitat. Cenati fessa sopori
membra damus, fessos somnus complectitur artus.
Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis.
Exspectata venit navis, transmittitur, hanc nos
165[regelnummer]
scandimus, adversis dat navita carbasa ventis.
Et iam tunc mediis Harlemum apparet in undis
diversaeque urbes aliae pagique domusque.
Post etiam obscuros colles humilemque videbar
cernere Lugdunum laetus, nec gratior umquam
170[regelnummer]
Italia Aeneae quam Lugdunum mihi. Nautae
obvertunt pelago proras, tum dente tenaci
ancora fundabat navem, stat litore puppis.
Hic etiam noctem fessi requiescimus unam.
Postera lux oritur. Nos curru tendimus Hagam;
175[regelnummer]
cernitur illa procul nobis, tum silva propinquat.
Intramus portas, curru descendimus, imus
inde domum. Occurrunt mater fraterque sororesque,
ancillae atque omnes alii reducesque salutant.
Finis.
|
|