Latijnse gedichten 1607-1620
(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 76]
| |
(65 Οδοιπορικον iteneris Amstelreodamensis (Vervolg))aant.Ast ego dum genitor consolans assidet aegro,
nunc hos, nunc illos inviso laetus amicos.
Et nunc ad templum, nunc rursum ad litora tendo et
100[regelnummer]
aspicio immensas solventes litore puppes,
hinc quoque ad aegrotum. Vacuum sic transigo tempus.
At pater interea: ‘Venit iam tertius,’ inquit,
‘Constantine, dies dum nos hic, ecce, moramur
nec mage cognati video crudescere morbum.
105[regelnummer]
Vellem igitur, ventis si placatum mare, si non
adversi flarent Zephyri, iam, nate, reverti;
ad nautas saltem properemus eosque rogemus.’
Imus et ad littus veniens pater: ‘Heus age,’ clamat,
‘heus age responde, placet hoc qui, navita, caelum,
110[regelnummer]
qui tibi tempestas, quinam tibi ventus?’ At ille:
‘Creber agens hiemem vasto ruit aequore turbo
atque ego vix ausim tali dare carbasa vento
aere, sed si quis mecum se credere ponto
audeat, ecce, sumus puppis nautaeque parati.’
115[regelnummer]
Sed nos inde domum decedimus, ire negantes.
Unam istic etiam terimus noctemque diemque.
Postera Phoebea lustrabat lampade terram
humentemque Aurora polo dimoverat umbram.
Adversi spirant commixta grandine venti,
120[regelnummer]
ad naves valedicentes tamen omnibus imus.
Deducunt nautae navem refluentibus undis.
Iamque propinquabat qua se transmittere terra
uncta carina solet. Puppi hic descendimus alt[?a].
Accingunt omnes operi celeresque rotarum
125[regelnummer]
subiciunt lapsus et stuppea vincula collo
intendunt; ingens ascendit machina terram.
Conclamant nautae funemque attingere gaudent,
sufficiunt clamore animos. Illa usque minatur
et malo concussa tremit. Mox praecipitem se
130[regelnummer]
deicit in fluctus. Accurrunt undique nautae,
accurrunt iuvenes, pueri innuptaeque puellae
vectoresque alii; meliorem prendere primus
quaerit quisque locum. Dum nos in litore stantes
cernimus haec, gemitus imo de pectore ducens,
135[regelnummer]
sic tremulus patrem dictis affabar amicis:
‘Consurgunt venti atque in nubem cogitur aer
et mare turbatum stridet refluentibus undis.
Hoc igitur supplex, genitor carissime, posco,
si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam
|
|