Latijnse gedichten 1607-1620
(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 72]
| |
(65 Οδοιπορικον itineris Amstelreodamensis (Vervolg))aant.Intereaque domum solito de more redibat
15[regelnummer]
turbatus variis rebus pater; huic quoque tristis
littera praelegitur. Miratus at ille: ‘Quid ergo?
Ei mihi, quid narras! Iam convaluisse putabam.
Sed iam? Quid faciam? Mediane in morte relinquam?
Absit! Adibo igitur, iuvat’, inquit, ‘adesse supremum.’
20[regelnummer]
Mater at interea: ‘Qui sic te proripis aut quo?
Quid properas? Medio stat hiems asperrima Iano
vastaque iactantur rapidis freta concita ventis,
et tu praeterea quid agas ibi? Namque dolores
non relevare potes rapidaeque resistere morti.
25[regelnummer]
Curnam igitur ventis te tam cito tradis et undis?’
Dixerat. Ille refert: ‘Nihilominus ibo, vetabunt
frigora nulla. Mihi sic stat sententia. Adibo,
Constantinus erit nobis famulusque comesque.
Postera iamque nigras aurora removerat umbras.
30[regelnummer]
Lugdunum pater ire parat, tum caetera nobis
procurat vestes, collaria, pallia mater.
Iamque ascensuri currum stabamus uterque.
Mater utrumque dolens amplectebatur euntes,
umida manantes lacrimaeque per ora fluebant
35[regelnummer]
dicere postremum cum vellet moesta ‘Valete’.
Scandimus interea currum vehimurque citatis
per pagos, per rura rotis. Auriga veloces
verbere cogit equos totasque immittit habenas.
Dulcia tum tristes Hagae relinquimus arva,
40[regelnummer]
conspicimusque procul Lugdunum, ubi vitreus arva
inter opima virum leni fluit agmine Rhenus.
Tum Wassenarias quoque praetermittimus oras.
Et iam summa procul villarum culmina fumant,
maioresque cadunt altis de montibus umbrae.
45[regelnummer]
Intramus laeti portas et tecta subimus,
iungimus hospitio dextras. Auriga madentes
ad stabulum deducit equos et gramine pascit.
Conveniunt varii, pater et studiosa iuventus.
Dant famuli manibus lymphas Cereremque canistris
50[regelnummer]
expediunt tonsisque ferunt mantelia villis.
Carpimus ore cibos dapibusque epulamur opimis,
fallimus et variis rapidas sermonibus horas.
Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae,
quisque suum fessus quaerebat adire cubile;
55[regelnummer]
nos nostrum, et placida laxamus membra quiete.
|
|