49 04 09 1608→ Ged., dl. 1 p. 12
Amor fugitivusaant.
Perdiderat volucrem quondam Cythereia natum,
quem quaerens alta talia voce refert:
‘Illi qui monstrat mihi quonam filius ivit
meque ad eum ducit, basia blanda dabo.
5[regelnummer]
Atque ut commodius puerum cognoscere possis,
indicia haec tibi quae sunt retinenda dabo.
Non saltem est albus, sed totum exaestua\t\ igne
corpus et ardescunt lumina, mensque mala est,
vox suavis, superans dulcore Hyblaeia mella,
10[regelnummer]
nec quod ait sentit vox aliquando quidem.
Si puer in subitam forsan convertitur iram,
tunc prorsus mens est illius indomita.
Fallere vult semper, semper vult fundere voces
pro veris vanas, callidus estque puer.
15[regelnummer]
Interdum ludit, sed semper seria conans.
Demissae pendent et sine lege comae.
Brachia neve manus longas habet, attamen illis
moliri in Ditem fulgida tela potest.
Est equidem nudus, vario vero eius amictu
20[regelnummer]
ornatur prudens mens. Volat instar avis,
nymphas, inde viros feriens, parvumque habet arcum,
qui tamen ad coelum spicula ferre potest.
Praetereaque umeris pharetram fert telaque in illa,
quis ipsam matrem me quoque saepe ferit.
25[regelnummer]
Fertque facem dextra qua solem accendere posset,
omnibus est multo saevius illud iis.
Illum si poteris loro constringere, ducas
ad me constrictum, ne misereris eum.
Si flentem videas, ne decipiare caveto,
30[regelnummer]
sed si ridentem, vincula necte magis.
Si tibi forte volet dare basia, tu fuge, nam sunt
illius in saevis multa venena labris.
Sin vero tibi vult arcum dare, tangere noli,
nam sunt illius noxia dona tibi.’
|
|