Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7336. 1645 februari 25. Van S. Rosenhane.Ga naar voetnoot1Excellentissime domine legate, Convenerunt legati nostri cum domino Davausio, ut usque dum advenerint electorum et qui alii in itinere et prope portas nostras sunt ablegati, a propositione faciendaGa naar voetnoot2 | |
[pagina 497]
| |
utrinque abstineant.Ga naar voetnoot3 Idque ex consilio et rogatione eorum, ex ordinibus, qui Osnabrugae adsunt et statuum iura legatis perpetuo inculcant seduloque commendant; inutile existimantes si de libertate iurium suorum scripto caveatur, nisi illam in effectu obtineant et in celeberrimo hoc congressu exerceant.Ga naar voetnoot4 Placuit initio consilium domino de Servient, quod mox evertere est aggressus, privatis magis, ex sententia domini d'Avaux, quam publicis rationibus eo adactus.Ga naar voetnoot5 Conventionem cum Sueciae legatis obiecit alter, ordinumque instantiam, et ipsam porro iam dudum propositionem suam factam; nullum econtra ex minima mora periculum. Quae omnia si non sufficerent, advertendos ad minimum foederatos per residentes Sueciae vel Galliae;Ga naar voetnoot6 pro ludibrio alias haberi conventionem a legato factam, ipsumque foedus eludi. Sed hisce non obstantibus, nec ulteriori mora, nec ulla ad Sueciae legatos notificatione egendum ratus, dominus Servient mediatoribus se coniungit, urget, instat, collegam superat, adeo ut hesterna die propositionem suam mediatoribus, nobis insciis, exhibuerint.Ga naar voetnoot7 Convenit me protinus d'Avaux, de vehementia collegae et iniquo procedendi modo graviter conquestus, veritusque est, ni oportune inhibeantur talia, posthac graviora committi.Ga naar voetnoot8 Rettuli, ut oportebat, Osnabrugam insperatum negotium, necdum responsum habui. Dubio procul committetur Excellentiae vestrae de eo apud Galliae reginam proceresque conquerendi cura. Postquam regni administrationem aggressa est regia Maiestas Sueciae, nihil inde | |
litterarum habuimus.Ga naar voetnoot9 Nec de exercitus nostri in Bohemia progressu certi aliquid constat. Johannes Cruus, cancellarii gener, in Schonia mense Decembri defunctus est.Ga naar voetnoot10 Deo Excellentiam vestram officiose commendo, Excellentiae vestrae ad officia paratissimus,
| |
Monasterii, die 15 Februarii anno 1645. ‹Monasterii, die 15 Februarii anno 1645›. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 8 Febr./Maert. |
|