Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7091. 1644 oktober 15. Aan S. Rosenhane.Ga naar voetnoot1Nobilissime et amplissime domine, Cum discedens comes Auersperchius potestatis suae ad pacificationem instrumen- | |
tum exhibuerit,Ga naar voetnoot2 puto non minus facturum eum qui nunc advenit comitem Lambergium.Ga naar voetnoot3 Quodsi pacis studio sicut Suedi minutiora quaedam praetervident,Ga naar voetnoot4 idem facere volent Galli et qui in adversa sunt parte, erit cur adeo desiderata pax sperari incipiat. Imperii principes et civitates si quid respondebunt ad regis Galliae et legatorum literas,Ga naar voetnoot5 de quo ipso dubito, erit id perquam indefinitum. Curam autem tractandi istius negotii videntur imperatori et electoribus permisisse, ita tamen ut et aliis eo suos mittere liceat ad demonstranda ea quae ad ipsos pertinent.Ga naar voetnoot6 Hoc enim id omne est quod ex literis a Francofurto discere hactenus potuimus. Credibile autem est et imperatorem et Bavarum ducem,Ga naar voetnoot7 si modo is vivit - nam de morte ipsius rumores hic quidam sunt -, magnis istis Gallorum ad Rhenum processibus flecti posse ad non recusandas pacis aequas leges, praesertim si eis decedat spes diuturnum fore inter nostros et Danos bellum. Ego vero timeo, ne id sit diuturnius quam initio prudentes crediderant, quia Batavorum in hac causa ipsos maxime tangente supina negligentia - ut ne dicam aliquid gravius, quod merito | |
possemGa naar voetnoot8 - regem Daniae ita inflat, ut nisi magno Suedorum ictu dissecetur is tumor, vix videatur recepturus sanitatem. Adversae Gallis in CatalaniaGa naar voetnoot9 res large repensantur prosperis per Germaniam rebus, nam post Maguntiacum Binga, Bacharachum, Neustadium, Fridelshemium, Landavia in eorum potestatem venere; hostium non pauci in itineribus ab eis concisi, capti, spoliati. Gassio in Flandria equitatum Hispanicum disiecit, cepit Combronem et Agguinam arces. Deus, nobilissime et amplissime domine, Nobilitati vestrae faveat, Nobilitati vestrae studiosissimus,
| |
Lutetiae, 5/15 Octobris 1644. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Rosenhan. |
|