Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7003. 1644 augustus 15. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Proxima vice ad te non scripsi, quia cum ruri me cum uxore recreassem aliquamdiu neque ante vesperam eius diei quo scribendum erat rediissem,Ga naar voetnoot2 tam mihi deerat tempus | |
quam materia. Interea Saxum Gandavense, ut tu nupere vocabas,Ga naar voetnoot3 ita a nostris volvi ut iam voti se compotes fore sperent, ex aliis intellexeris. Bene iam ea procedit obsidio; nostri ad marginem qui fossae adiacet pervenerunt et opera sua urgere non desinunt, quanquam etiam a cibariis isti loco non bene prospectum creditur. Hostes cum exercitu in lateribus haerent et ex castellis proximis tormentis maioribus castra nostra infestant, etiam cuniculos quasi obsidentes obsessuri agunt. Sed ea res nostros minime terret; illud gravius quod singulis fere noctibus integer exercitus in armis esse cogitur; sed nec hostibus maior quies. Cogitaverant hostes novam fossam ducere ab Hulsta Gandavum versus,Ga naar voetnoot4 ut nos Masiana terraGa naar voetnoot5 excluderent, sed propter difficultatem operis vel temporis quod ipsis concedetur exiguum ab eo incepto dicuntur desistere. Quid iam Gassio cum equitatu et velitibus facturus sit, quid Aurelianensis cum reliquo exercitu, ex te discere avebo.Ga naar voetnoot6 Res Angliae malo in loco esse, reginam e regno quasi profugisse,Ga naar voetnoot7 regem in extremum fere angulum redactumGa naar voetnoot8 cum dolore intelligo. Imprimis vero quae scribis de filiis.Ga naar voetnoot9 Maior rerum suarum male satagit, medium spes incerta, quae hominem nec morte relinquit, exercet, iunior sane praeter suam culpam valde est infelix.Ga naar voetnoot10 Miror tamen me non intelligere quo genere commercii manus hostium evaserit.Ga naar voetnoot11 De romanensibus quid futurum sit, adhuc in incerto est; multus hic sermo de rigidioribus edictis,Ga naar voetnoot12 sed nihildum apparet. Ante ferias publicatum est augmentum mandati Curiis dati,Ga naar voetnoot13 | |
[pagina 662]
| |
Ga naar voetnoot13 in quo egregia de coercendis muneribus; sed sunt et alia dubiae utilitatis, ut | |
cum Gallorum exemplo causae omnes quae in iure consistunt, tantum iubentur perorari,Ga naar voetnoot14 quod quomodo successurum sit senatoribus ad id inassuetis, videbimus. Ego vereor, ne hic nobis accidat quod saepe antea, ut in medio haereamus, neque propositum tenere ob varias difficultates possimus et ad vetera et antiquum morem redire erubescamus. De Utenbogardo nihildum certi possum scribere.Ga naar voetnoot15 Habet quo se excuset et plura se in dies offerent; monebo tamen. Proxima septimana Amstelodamum ire cogito,Ga naar voetnoot16 serio illic cum amicis de Anthologia et aliis acturus.Ga naar voetnoot17 Deus interea te, tuam, tuos diu sospitet, tibi obsequentissimus frater,
| |
Hagae, XV Augusti 1644. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 22 s. Bovenaan de brief schreef Grotius: [Rec.] 24 Aug. 1644. En in dorso: 15 Aug. 1644 W. de Groot. |
|