Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6941. 1644 juli 2. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Multae mihi, quas ab amicis Batavis accepi, literaeGa naar voetnoot2 | |
[pagina 543]
| |
Ga naar voetnoot2 indicant dolorem Amstelodamensium et aliorum, quorum res in mari sitae sunt, ideo quod occasiones pulcherrimae, | |
quae se ostentarunt ad restituendam commerciorum libertatem Suedica ope, perierint arte eorum quibus Anglica affinitas nimium cordi est.Ga naar voetnoot3 Tarditas illa consultationum in re tam magni ad Batavorum commoda momenti,Ga naar voetnoot4 ut et impedimenta obiecta Societati Indiae AsiaticaeGa naar voetnoot5 ostendunt morbos istius reipublicae, quae nunc speciem magis quam vim habet verae ac solidae libertatis. Epistola palatini PosnaniensisGa naar voetnoot6 omnibus aequis hominibus persuadet aequitatem nostrae contra Danos causae. Hohentvilae praefectus,Ga naar voetnoot7 ut nunc apparet, propositis conditionibus quas sciebat a caesarianis non iri acceptatum et quae maxima sui parte a consensu Galliae pendebant, nihil aliud quaesivit quam tempus dare marescallo Turenae ad colligendas vires. Est autem huius equitatus melior quam Bavaricus, qui a duce Lotharingo opem exspectat adhuc incertam. Nam dux apud Wormatiam est eoque milites suos revocare dicitur. It et redit Plessiacus Vesontionensis e Gallia illuc, illinc in Galliam, nulla spe efficiendi quicquam. Filius ducis Neoburgici Francofurtum transiit,Ga naar voetnoot8 multa ibi pro rege Angliae locutus. In conventu Francofurtensi laborant caesariani, ut persuadeant aliis in Gallorum procuratorio multa esse vitia, per quae stet quominus colloquium inchoetur; tum vero epistolam domini Davausii institutam ad commovendas in Imperio Germanico seditiones novas, nec quicquam fidei, etiamsi ad pacta veniatur, haberi posse pactis cum Gallia, minore regis aetate, quae multa illis effugia suppeditare possit. Laborant autem omni modo caesariani, ut is conventus ita ut nunc est maneat Francofurti, ne exemplo Lubecensium et Hamburgensium civitates Noremberga, Argentoratum, Ulma et ipsum FrancofurtumGa naar voetnoot9 aut mittant ad conventum qui est Monasterii et Osnabrugae, aut seorsim Gallis quod ex usu putabunt, respondeant. Erat autem fama Francofurti venisse Viennam nobilem e Polonia missum,Ga naar voetnoot10 | |
[pagina 544]
| |
Ga naar voetnoot10 qui dicat Ragozium nova spe a Constantinopoli inflatum bello quam | |
paci proniorem. Etiam residentem imperatoris captum Constantinopoli familiamque eius dissipatam ea de causa, quod splendida illa legatio solitum pro Hungaria tributum cum donis aliis allatura tam diu trahatur. Princeps eius legationis comes Zerinus iam ministeria sua praemisisse dicitur. Credebatur praeterea illis in locis Gotzius Cassovia et Tokovia receptis Turcicos reprimere excursus. Hazfeldium, quanquam a comite SchwartzenbergicoGa naar voetnoot11 rogatum imperatoris iussu, ut ad Galassium eat, morbi uti excusatione; Zaradescium autem cum Hazfeldii copiis ire Hoffium, ubi nunc sit Galassius. Rex Angliae apud WincestriamGa naar voetnoot12 esse creditur. Eboracum esse in periculo, Oxoniam a Wallero quidem assultari, at Essexium minus obsequentem parlamenti praeceptis alio deflexisse, forte ad liberandam obsidio Limam, quam premit princeps Mauritius. Tentare principem Robertum, an Eboraco subveniri possit. Tam legatus Hispaniae quam imperatoris residens, nec minus Batavorum legati agnovere parlamentum quod Westmonasterii apud Londinium est, ita ut agnosci volunt; et agere inceperunt cum delegatis tam Scoticae quam Anglicae gentis, pacem ut videtur quisque molientes ex suo usu. Etiam Portugalliae legatus ab ipsis audiri cupit. In fossa quae Gravelingam ambit, lunata est munitio,Ga naar voetnoot13 insulae in modum, quam aggressi sunt Galli ponte de fascibus structo, sed eo incenso multos suorum etiam de primoribus amisere. Castra ipsa defenduntur vallo et in eo excitatis sex bonis castellis fossaque patente in XXIV pedes. Accessere autem ad eum exercitum bis mille pedites, equites mille ducenti. Sed et hostium exercitus, qui ad Berchemum est et castella quaedam ad defendendam, ubi opus erit, Dunquercam facit, exspectat a Beckio sex militum millia, rusticorum Flandrorum decem millia et incrementa alia, per quae futuros se sperant ad XXX millia et de multis tentamentis adversus castra successurum aliquid. Interim quatuor ex locis verberatur Gravelinga. Rumores hic nimium benigni fuere de rebus Catalaniae, quasi coactis ab obsidio Ilerdae discedere Hispanis, sed verum est exspectari a Motta Odincurtio militem quem a Villaregio adferet Castellanus, qui hic dicitur futurus ad XII millia, supra verum, ut puto. Sed et rex Hispaniae auget exercitum suum. Datur hic opera, ut transigatur cum duce Bulionio, qui nunc Romae est. Emeriacus, cui nuper grave cum principe Condaeo iurgium intercessit, ex eo ius sedendi in consilio status accepit. Castellonovius, antehac custos sigillorum, ad rus suum proxime hanc urbem rediit. Tres Sorbonae doctoresGa naar voetnoot14 a toto collegio functionibus suis interdicti sunt, | |
quod librum Mileterii, in quo quaedam acerba erant contra papam, approbaverint. Inter papam et vicinos principes pax restitui dicitur, ipso papa valde aegrotante. Princeps Mauritius Sabaudus Cassinum cepisse dicitur. Marescallus autem Turenae ire in agrum Trevericum, ut se cum duce Anguiano iungat, quanquam alii putant magis e re fore, ut hic se ad ducem Aurelianensem conferat, crescentibus hostium copiis et nihil magni agente principe Arausionensi. Magna panum copia coquitur Meti. Cardinalis Mazarini propter potentiam in Gallia iam tanta est etiam Romae auctoritas, ut frater eius Aquensem iam episcopatum adeptus etiam cardinalis brevi futurus putetur. Regina regens cum nuper seditionis metus esset ad Carentonum,Ga naar voetnoot15 quo conveniunt qui se reformatos putant, militari praesidio locum circumsepsit, ne quae ab hominibus et suspicacibus et inquietis hoc tempore regni perturbatio oriretur. Deus, excellentissime et illustrissime domine, consilia Sublimitatis tuae ad bonum publicum dirigat, tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, XXIV [sic] Iunii/II Iulii 1644.
Epistola palatini Posnae utilis hic est et senatoris Poloni testimonio iustitiam causae Suedicae contra Danos omnibus bonis persuadet.Ga naar voetnoot16 De pecunia ex foedere debita nulla hic erit difficultas.Ga naar voetnoot17 Velim sciri, quoties Galli publicum aliquid edunt, semper ab eis Danorum nomen Suedico praeferri. Et nunc regem Daniae priorem adit dominus Tuilleriacus, sed id compensatum putant, quod ante viderit Suedicos legatos.Ga naar voetnoot18 Ego haec non tam sollicite observarem, nisi scirem omnia ista a Gallis in acta referri. Et id negotium datum domino Gothofredo.Ga naar voetnoot19 Praefectus Casalis obsidet arcem Ponzoni bis mille peditibus, equitibus vero mille et ducentis, et machinis, quod parum est, duobus. Lunatam, quam dixi, munitionem, ea est in ipso vallo exteriore sive contrescarpa, quae exterius fossam habet; quam transire Galli voluere. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Batavorum dolor, tarditas. Posnaniensis epistola pro Danis. Hohentvilae praefecti consilium. Alia de copiis in Germania. Acta Neoburgici et caesareorum in conventu Francofurti. Fama de Ragozio. Legatio ad Turcas. De caesareorum ducibus. Anglica. Gesta ad Gravelingam. Veriora ex Catalania. Acta cum Bulionio. Quaedam de aula Gallorum. Rumor de papae pace; Cassino a Sabaudo capto. De Turena. Panis Meti coctus. Mazarini auctoritas. Carentonum milite circumseptum. De epistola Posnaniensis. De pecunia ex foedere nulla difficultas. Monita de loco priore Danos inter et Suedos. Ponzonum in Italia obsessum. De lunata munitione Gravelingae. |
|