Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6931. 1644 juni 25. Aan J. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime domine, Plurimum debeo Excellentiae vestrae et pro epistola eius data XXX Maii et pro ea quae accedit palatini Poloni ad dominum marescallum Torstensonium, quae prudenter scripta nobisque est perhonorifica.Ga naar voetnoot2 Ego eorum quae ad causae istius defensionem gloriamque regni pertinent nihil omittam. Colloquium inter regni Suedici et Danici senatores video congruere foederibus; vix tamen est ut aliquid inde boni sperem, non quod non senatum Danicum putem pacis amantem, sed quod rex aspero adhuc animo et pro magno lucro habente aequam hactenus mari fortunam facile in senatu inventurus sit aliquos qui affectus suos ex ipsius affectibus trahant.Ga naar voetnoot3 Quodsi res transferatur ad ea colloquia quae Osnabrugae et Monasterii habentur,Ga naar voetnoot4 non poterit imperator causam communem liberae per mare navigationis deserere, nisi civitates maritimas vehementer velit of- | |
fendere.Ga naar voetnoot5 Marescallorum Hornii et Torstensonii cognitas antehac virtutes gaudeo in rebus maximi ad patriam momenti rursus enitescere.Ga naar voetnoot6 Fusiorem causae nostrae explicationem iam Belgico sermone acceperam,Ga naar voetnoot7 et iam in Latinum sermonem eam transtulissem, nisi audissem in Suedia versionem ex Suedico fieri, quod multo erit rectius utiliusque.Ga naar voetnoot8 Ego interim hic in omni sermone qua publico qua privato non desino et aequitatem armorum Suedicorum et obiectionum Danicarum iniquitatem ostendere.Ga naar voetnoot9 Literae papae et regis Poloniae omissae fuerunt addi Excellentiae vestrae literis.Ga naar voetnoot10 Sum maneoque semper, illustrissime et excellentissime domine, Excellentiae vestrae perpetuo serviturus,
| |
[Lutetiae,] XV/XXV Iunii 1644. | |
Adres: Illustrissimo et excellentissimo domino/domino Johanni Oxenstiernae, regni Suedici senatori, reginae regnique summa cum potestate legato, etc., libero baroni in Kymitho, etc. Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Oxenstiernae, plenipotentiario. Adres (volgens de copie te Dresden): Joanni Oxenstiernae. Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Danis dominium maris Baltici invidet. Suedicum manifestum contra Danos laudat, suumque erga illos affectum praedicat. |
|