Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6916. 1644 juni 18. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Praevideo futurum, ut sint qui de me querantur tanquam moroso circa res honorum. Nunquam tali fui ingenio, sed difficultates mini obiectae sunt maximae, dum Galli et ita sentiunt et persuadent aliis non eosdem deberi honores regno Suedico quos regno Galliae, Hispaniae, Angliae; et dictum mihi a multis est nunquam me obtenturum quod volo, itaque varia comminiscuntur discrimina, quibus me oppono quantum possum. Usus est hoc commento Riceliacus, ut aut amicitias mihi abrumperet, aut cogeret me facere quae decora minus arbitrarer.Ga naar voetnoot2 Ubi huc venit dominus Cerisantes,Ga naar voetnoot3 aditum ad reginam regentem secundum mandata impetravi, obtuli ei meam operam deducendi eum ad reginam, sicut a regibus suis missos legati solent deducere; recusavit.Ga naar voetnoot4 Antequam ego ad reginam regentem irem, praecucurrit ad cardinalem Mazarinum, eius gratiam captans, quam et ego habere potui, si quid de dignitate regni concedendum et moribus eius morem gerendum existimassem.Ga naar voetnoot5 Vellem de singulis talibus habere praescripta qualia legatos alios scio habuisse. Cum non habeam et longe absim ab iis quorum in me potestas est, cogor interim ipse constituere id quod mihi videtur aequissimum. Apud reginam regentem dixi ea quae mihi iniuncta erant; quae re ipsa congruunt cum iis quae dixeram,Ga naar voetnoot6 accepto reginae nostrae ad suos populos edicto.Ga naar voetnoot7 Praecipue autem ostendi rem Galliae in hac re verti, quod rex Daniae aperte hostibus nostris navaret | |
operam ac proinde inter eos esset, contra quos conceptum est foedus; deinde nec cum Gallis Suedi nec cum Suedis Galli aut Batavi, Galliae socii, habere commercia nisi damnosa possent, si regi Daniae liceat exigere quantum velit, sicut fecit hactenus, et hanc causam communem esse nationum omnium. Reginae itaque regentis ad huius causae prosecutionem et auxilia et consilia postulavi. Cum regina nihil nisi communia illa quae dici solent, responderet, dixi aditurum me eos qui ipsi a consilio essent, idque faciam, praesertim comitem Bryennium, quem regina posthac etiam ante aditum ad se compellari voluit.Ga naar voetnoot8 Dabo operam, ut cognoscam quae sint hac de re hic potentium cogitata; qualem hac de re pacem velint cudere. Id quidem apparet velle eos, ut a controversia Danica quovis modo liberemur, quo vires nostrae in Germaniam incumbant.Ga naar voetnoot9 Multum autem metuunt, ne subducat se Ragozius, a Suedis remotus et ab aulae Turcicae sustentaculo, quantum rumores ferunt, destitutus.Ga naar voetnoot10 Ad Gravelingam sperato melius res procedunt.Ga naar voetnoot11 Partim enim vi capta, partim ab hostibus derelicta sunt, quo maiore militum numero urbs defenderetur, castellum ad emissarium, deinde septem receptus militares, quos reductus vocant, adiuvantibus a mari sub Trompio Batavis. Restat urbs ipsa, ad quam oppugnandam quae sunt necessaria partim e Gallia adveniunt, partim a Batavis. Ex Francofurto quae discimus, haec sunt: Ragozio restare de magnis copiis quinque millia equitum, musquetarios mille et ducentos, Heiduccos bis mille, conditiones commodas ei offerri per palatinum Hungariae, Gotzium, Buchaimium, nec dubitari de pace nisi a Constantinopoli tempestas eam turbet. Spem quoque esse brevi, dum Dania Suedos distinet, posse recipi quae Suedi in Silesia et Moravia tenent. Galasii militem ad Egram pervenisse. Hazfeldium in Franconia adhuc retineri per Bavarum; subsidio ipsi futurum, si magnae Gallorum copiae in se ingruant. Parari bellum in Hassicam viduam, ut malo domita accipiat leges ab imperatore. Caesarianos omnes plenos esse bonae spei. Bavaricum quendam militarem architectum ostendere rationes per quas intra tres menses Hohentvilae rupes disiici possit. Marescalli Turenae exercitum, nisi dux Anguianus se ei coniungat, nihil aliud acturum hoc anno quam ut tueatur Rheni ripam. Ducem Carolum Wormatiae esse, aegrum animi et incertum quo consilia vertat, augescere maerorem ex absentia Cantecroiae, quam a se reposuit, ut papae pareat. Hispani ex Palatinis terris ad Beckium iverant. Multa ignis caelestis prodigia territant Germanorum animos. Regis Angliae res non optimo est in loco. Est Oxoniae, quam urbem circumveniunt magnis copiis hinc Essexius, inde Wallerus. Regina, Excestriae se tenere non audens amplius, Bristolium dicitur concessura aut ante aut post partum.Ga naar voetnoot12 Spes aliqua regi est in auxiliis quae ex Hibernia exspectat. Audimus Poloniae regem multum laborare, ut pax fiat inter imperatorem et Ragozium. A Portugallis caesos audimus Castellanos trecentos, exustos vicos quatuordecim. Et quidam rumor hic est a marescallo Turenae caesa duo equitum millia eorum qui sub Mercio erant. Accessi iam nunc principem Condaeum,Ga naar voetnoot13 eique dicenti multis hic dolere, quod | |
Danico bello distentus Torstensonius nec Ragozio se adiungere nec in Germania res gerere posset, ostendi non ex animi lubitu sed ex summa necessitate sumta haec arma contra bellum diuturnum hactenus et occultum et ni Suedi praevenissent erupturum multis ex partibus.Ga naar voetnoot14 Ostendi vires nobis agendi in Germania ademtas minacibus Dani delectibus et erepto omni ex commercio externi quaestu. Rem Galliae et omnium nationum in eo verti, ne rex unus de omnibus vectigalia exigat quanta vult, sortem totam, ubi voluerit, absorptura.Ga naar voetnoot15 Suedos non alienos fore a pace, dum securitas ipsis constet et foedera antiqua et gentibus omnibus commercia cum Suedis. Dixit rem sibi cordi fore; addidit optare se, ut cardinalem videam, neque in eo dignitatis esse periculum: posse enim eum adiri, non ut cardinalem, id est papae adsessorem, sed ut ministrum reginae Galliae. Ego vero, quanquam in eo ipso viderem periculum, quod minister regis Galliae legatos aliorum regum non ex aequo aspiceret, nihil aliud respondendum duxi quam penes me id non stare, pariturum me praeceptis. Princeps Condaeus, ut est eruditus, etiam sermonem [habuit] de gravi controversia quae nunc agitatur in unam partem ab iesuitis et monachis, in alteram ab episcopis et Sorbonicis super poenis canonicis.Ga naar voetnoot16 Dixi ego ita me arbitrari cum cardinali GropperoGa naar voetnoot17 veram causam dissidii, quo ecclesia divulsa est, esse, quod apud eos qui Romam respiciunt, disciplina ecclesiae non laxata est, sed plane exstincta. Eam debere restitui degradationibus in episcopos et presbyteros male viventes, excommunicationibus et aliis satisfactionibus in eos qui, cum laici sint, in illis criminibus deprehenduntur quae christianos dedecent; hac re curata faciliorem fore viam ad concordiam. Obiicienti multos nobiles nihili facturos disciplinam ecclesiae, eamque sic futuram despectui, respondi eos qui diu excommunicationem contemnerent, posse a rege coerceri, praecluso ad honores ac iudicia aditu modisque aliis quorum adferebam exempla. Ad alterum quod dixeram, utile fore si etiam in secretis criminibus absolutio differretur usque ad impleta paenitentiae tempora, obiecit medio tempore a morte posse aliquem intercipi. Respondi, ei rei provisum a Synodo Nicaena,Ga naar voetnoot18 quae praecipua norma esset gubernandae ecclesiae, ut qui intra paenitentiae tempora periculose aegrotarent, acciperent absolutionem, sed ea lege, ut si a morbo evalescant, paenitentiae tempora ita implerent quasi absolutionem adepti non essent. Cum et hoc probaret, rogavi eum, ut in negotio ad purgandos mores et ad reddendum ecclesiae nitorem tantopere pertinente pro ea auctoritate quam ipsi natales et merita darent, laborare vellet. Deus, excellentissime et illustrissime domine, det Sublimitati tuae res semper felices, Sublimitatis tuae cultor devotissimus,
| |
Lutetiae, VIII/XVIII Iunii 1644.
ConveniGa naar voetnoot19 et comitem Bryennium et dixi eadem quae principi Condaeo. Addidi non alienam fore reginam Suediae a pace, dum securitas ac foedera antiqua constent regno, et Gallis gentibusque aliis sua commercia; multumque eam tributuram reginae regentis consiliis. Cum diceret doluisse huic aulae, quod de consiliis Suedicis contra Danum non fuisset edocta, respondi necessitatem belli undique in nos conciti non permisisse id morae. Cum id satis exposuissem, dixit reginam regentem hac in re laboraturam ad pacem talem qualem Suedia desiderare posset, suaque consilia cum Suedicis coniuncturam.Ga naar voetnoot20 Laudavi hoc ostendique id convenire foederibus et utilitati publicae. Nam si id maximum et belli prosperi et pacis honestae impedimentum auferatur, multo nos facilius id consecuturos, quo nos ducunt foedera. Cum in sermone protracto quereretur nonnihil de disputationibus inter legatos qui in Germania sunt Suedici Francicique regni,Ga naar voetnoot21 et multum hoc regnum praeferret caeteris, dixi quod dicere debui, reges iure imperii pares esse, regnum Suedicum historiarum testimonio ante bis mille annos floruisse;Ga naar voetnoot22 et cum putaret exiguum esse regnum, dixi patere id in XVII gradus elevationis poli, in XXIII ab aequinoctiali circulo ductos,Ga naar voetnoot23 quod mirabatur. Intellexi ex ipso dominum Cerisantium per amicos multa contra me machinari;Ga naar voetnoot24 solatur me conscientia facti officii. Gratias habeo Sublimitati tuae pro literis scriptis XVI Februarii, valde in me benignis;Ga naar voetnoot25 sequar eorum tenorem et dabo operam, ne tanto favore indignus appaream. Quae praeter supra scripta hic in vulgus iactantur, haec sunt: Mottam Odincurtium cum XII militum millibus miliaribus Hispanicis quatuor a Lerida abesse, ut liberet eam urbem, obsessam a vicies circiter mille militibus, defensam vero a Gallis quater mille, a Catalanis bis mille; captas abs eo ducentas et sexaginta mulas, onustas victu et pecunia. In Pedemontanis locis nihil agi, sed inter pontificem et Ethruscum super pactorum interpretatione novas nasci controversias. Ducem Bulionium cum sua uxore esse Romae, Beckium cum Germanicis quibusdam et Lotharingicis copiis ad X millia ire subventum rebus Flandriae laborantibus. Ducem Anguianum brevi habiturum apud se XV militum millia et coniuncturum se cum marescallo Turenae. Inter illas Anguiani copias esse milites egregios in Leodico nuper conscriptos. Praetorianos equites et pedites partim Pero- | |
nam ire, partim ad castra circum Gravelingam. Eam defendi a militibus ter mille, a rusticis et inhabitantibus bis mille, et abundare rebus ad bellum necessariis. A Melone partem exercitus positam Bourborgii ad incommodandos qui Gravelingam obsident, partem missam ad prohibendos conatus principis Arausianensis. Bavarum Hohentvilae obsidionem aggressum spe aliquos, ibi qui sunt, posse pecunia corrumpi. Scribuntur hic novae cohortes. Comitissa Suessionensis adhuc aegrotat et exspectat filiam principi Thomae nuptam. Parlamentum omnibus ferme edictis pecuniariis moras obiicit. Mortua iam nunc est comitissa Suessionensis. Missus in carcerem nothus cardinalis Guisii, qui consiliorum Bellifortii particeps creditur. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. De honore regno Suediae debito; Cerisante. Acta circa rem Danicam. Metus de Ragozio. Procedunt res ad Gravelingam. Alia de Ragozio. De bello in Germania. Lotharingus aegrotat. Hispanorum iter. Prodigia. Res Angliae regis non optimo loco. Poloni molimina. Portugallorum res gestae. Rumor de Turena. Acta cum Condaeo de bello Danico et controversiis theologorum. Acta cum Bryennio. Gratias agit pro literis missis. Catalanica. Italica. Bulionius Romae est. Belgica. Bavarus obsidet Hohentvilam. Suessionensis aegrotat; moritur. Parlamenti facta. Guisii nothus captus. |
|