Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6532. 1643 november 14. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Deum precor ut optimum senem dominum Utenbogardum, si id et ipsi et publico expedit, ad tempus aliquod nobis servet;Ga naar voetnoot2 sin minus, huius mundi molestiis exemptum impleat solatiis destinetque beatae resurrectioni. Tibi vero et illud de chartis et de editionibus commendo.Ga naar voetnoot3 Miror ad te venisse literas ad Rosenhanium, ut puto, quas ego scripseram.Ga naar voetnoot4 Soleo enim sub inscriptione ad illum literas mittere ad baronem Oxensternium. Sed qui eas Coloniae accipiunt,Ga naar voetnoot5 debebant eas inde recte Osnabrugam mittere, non quaerere ambitus. Satis enim literis cautum est per pacta publica. Ita et sumtum inutilem evitabimus, et prius quam nunc perferentur literae, quarum pretium est in celeritate. | |
Matenesi negotium ostendit alio spectare Nobilitatem, alio civitates.Ga naar voetnoot6 Et videtur non breve fore id certamen. Rogo Hogerbetios incites et iuves.Ga naar voetnoot7 Ad pacem in Germania missi sunt baro Oxensternius et dominus Salvius. Tertius qui eo destinatus fuit est senator Bielkius.Ga naar voetnoot8 Ego, ubicunque iubeor, et Suediae et communi bono inserviam. Et forte hic non minus ero utilis, ut Galliae rectores ad pacem impellam hoc argumento quod eam desideret Suedia. Quod multo erit hic validius quam omnia quae ex sacris literis aut philosophia possem petere. Dominum Gronovium rogo salutes. Facio eius labores maximi. Deus te, tuam, tuos servet, tibi obligatissimus frater,
| |
Lutetiae, 14 Novembris 1643.
Filius noster maximus natu Venetiis est, ut cum senatu agat sibique perpetuum aliquod stipendium paret.Ga naar voetnoot9 Minor satis habet unde honeste vivat; est apud Guebrianum.Ga naar voetnoot10 Velim dominum Utenbogardum, ubi permiserit valetudo, nisi id iam fecerit, scriptum aliquod facere de necessitate restituendae in ecclesia unitatis et quibus modis id fieri possit.Ga naar voetnoot11 Multi pro remedio monstrant, si necessaria a non necessariis separentur, in non necessariis sive creditu sive factu relinquatur libertas. At non minor est controversia quae sint necessaria quam quae sint vera. Indicia, aiunt, sunt in Scripturis, at certe etiam circa illa loca variat interpretatio. Quare nondum video an quid sit melius quam ea quae ad fidem et bona opera nos ducunt retinere, ut sunt in ecclesia catholica; puto enim in iis esse quae sunt necessaria ad salutem. In caeteris ea quae conciliorum auctoritate aut veterum consensu recepta sunt, interpretari eo modo quo interpretati sunt illi qui commodissime sunt locuti; quales semper aliqui in quaque materia facile reperientur. Si quis id a se impetrare non possit, ut taceat, nec propter res de quibus certus non est sed opinationem tantum quandam habet, turbet unitatem ecclesiae necessariam, quae nisi retinetur ubi est et restituitur ubi non est, omnia ibunt in peius. Velim etiam dominus Utenbogardus si quid historicum scripsit, consignet in fidam manum. Deus ei et nobis omnibus faveat. Edidit Dionysius Petavius tres tomos de theologicis et scholasticis.Ga naar voetnoot12 Plura promittit de omnibus quaestionibus magis minusque necessariis. Sententias premit veterum Latinorum et Graecorum. Omittit scholasticos. Distinguit autem dogmata definita a liberis. | |
Utraque bene explicat. Libri sunt perutiles. Vapulat in eis Salmasius, detracta Wallonis Messalini persona.Ga naar voetnoot13 Risi cum vidi a Petavio Conradum Vorstium appellari calvinianum.Ga naar voetnoot14 |
|