Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6531. 1643 november 14. Aan J. Stålhandske.Ga naar voetnoot1Nobilissime domine, Gratissimus mihi fuit nobilis domini Siraumontii adventus,Ga naar voetnoot2 et per se et per literas quas a Nobilitate vestra attulit. In quibus quod videam memoriam nostri non obliteratam, de ea plurimum gaudeo; quod vero meam in se benevolentiam Nobilitas vestra memorat, in eo certe ipsa, si animo benevolentiam metiamur, non fallitur. Factis quominus illa pateret, non animus occasioni, sed occasio animo defuit. Quod praesenti non exhibui optimi affectus testimonium, id perlubens exhibebo absenti, si norim qua in re nostra Nobilitati vestrae opera esse possit utilis. Id velim ea plane sibi persuadeat, et nos quando ita coepit amare, pergat. Deus, nobilissime domine, Nobilitatem vestram servet, [Nobilitati vestrae addictissimus,
| |
Lutetiae, 4/14 Novembris 1643. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Stalhans. Bovenaan de copie te Den Haag: Stalhans. |
|