Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6511. 1643 november 2. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Schediasmata recte ad manus tuas pervenisse laetor.Ga naar voetnoot2 De Bellifortio quid futurum sit expectabimus.Ga naar voetnoot3 Negotium domini Matenesii magnos in Conventu motus excitavit, nequedum certi quid super eo decretum est atque ita res ea etiamnum pendet:Ga naar voetnoot4 sunt qui Matenesium loco vellent cedere, utpote qui se ipsi sufficiendos putent; sunt qui tantum moras nectant, ne opus alioqui patriae nostrae salutare ad exitum perducatur. Dum legati Gallici cunctantur, etiam hic nihil promovetur,Ga naar voetnoot5 atque ita pacis negotium inutiliter differtur. De Hogerbetio et chartis tuis quas recuperari posse putas et advocanda Roterodamensium ope, cogitabo.Ga naar voetnoot6 Interea optimus senex Utenbogardus deficere incipit, stomacho omnem cibum respuente et accedente etiam febricula ex catharris et tussi procedente, quae seniles vires ita debilitat ut iam totos fere dies decumbere cogatur.Ga naar voetnoot7 Ille te nomine suo salutari iussit Deumque precari se dixit pro tua incolumitate, ut aliquando divortio eccle- | |
siarum aliquod possis adferre remedium. Rogavit me annon sis mittendus in Germaniam, qua de re mihi nihil liquere professus sum. Epistolas ad Rosenhanium binas iam accepi, quas per Vickofortium curari iussi.Ga naar voetnoot8 Vidi hac septimana virum doctissimum nostrique amantissimum Gronovium, qui propediem editurum se promisit libellum de Sestertiis;Ga naar voetnoot9 ego simulatque accepero exemplar, id ut accipias curabo. Deus Optimus Maximus te tuis nobisque et reipublicae christianae diu servet, tibi obsequentissimus frater,
| |
Raptim. Hagae, 2 Novembris 1643.
Iam nunc a domino Utenbogardo venio, qui ut ante laborat teque salutari iussit, rogans ut se precibus tuis velis iuvare. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 14 st. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 11 Nov. En in dorso: 2 Nov. 1643 W. de Groot. |
|