Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6461. 1643 oktober 5. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Quas capti ducis Bellifortii rationes allegatura sit regina,Ga naar voetnoot2 videre valde desidero, et quidem eo nomine magis, quod ipsa haesitare videtur. De Ryckewardio et editione tuorum meminero.Ga naar voetnoot3 Vossius pater liberis meisGa naar voetnoot4 dixit se non obstiturum, si filius per hiemem apud te manere velit.Ga naar voetnoot5 Iisdem in mandatis dedi ut cum praetore de libro Victoriae qui in manibus tuis est, agerent.Ga naar voetnoot6 Respondit ille non eum | |
cognati Grotenhusii,Ga naar voetnoot7 sed suum esse, et quidem percupere se ut prima occasione reddatur. Siquando ipse Amstelodamum excurrero, videbo an non alia conditione possim depecisci, quo tibi integra maneat eius libri usura. Ignatii Epistolas ad optimos codices collatas cum bono christianismi visurum me spero.Ga naar voetnoot8 Librarios certiores faciam de iis quos nominas libris,Ga naar voetnoot9 sed video hic fere nullos esse qui commercia habeant cum typographis Gallis, nam de ElzeviriisGa naar voetnoot10 nihil est quod speremus. Cur ea[e] ecclesiae quae a romana et anathematis et vivicomburio eiectae sunt, pro partibus ecclesiae catholicae haberi non debeant, equidem nescio.Ga naar voetnoot11 Nam etsi et Latina et Graeca ecclesia partes vel maximas ecclesiae catholicae constituant, quid tamen vetat et alias esse eius partes, etsi cum Latina et Graeca non communicent. Hic nihil est quod ad te queam perscribere, nisi quod status publicus quotidie ad deteriora vergit,Ga naar voetnoot12 adeo ut ratio regiminis sibi minime constet. In Anglia nondum silent turbae, etsi rex potiores habeat partes. Quid Scoti molituri sint, adhuc in ambiguo est. Vale, frater optime, cum uxore et liberis, tibi obsequentissimus frater,
| |
Hagae, V Octobris 1643. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 13 Oct. En in dorso: 5 N[ov.] 1643 W. de Groot. |
|