Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6369. 1643 augustus 17. Van H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime domine legate, domine et patrone magne, Immortales Excellentiae vestrae debeo gratias pro misso mihi diplomateGa naar voetnoot2 literisque, nec video qua ratione solvere illas possum pro tam infinitis summi favoris monumentis. Quare in perpetuo aere Excellentiae vestrae me futurum spondeo ac omni ope nisurum ut Excellentia vestra cognoscat me semper gratum esse malle quam videri. Caeterum intra Sueciae fines omnia pacata. Campimareschallus Gustavus Horn et regimenti dux Ericus Caroli Oxenstierna matrimonium iniverunt eadem solemnitate. Sponsae enim sorores sunt stirpis Bielkianae de Åkerö,Ga naar voetnoot3 curaturo quae ad nuptias spectant earum tutore, regni thesaurario.Ga naar voetnoot4 Annona per Dei gratiam in Suecia fertilis est. Tuta adhuc pax est cum finitimis Poloniae, Daniae et Muscoviae monarchis. Daniae rex exercitum dimisit. Salvus nunc per Cimbricum fretum est conductus.Ga naar voetnoot5 Quicquid hactenus factum est, ex culpa negotiantium est exortum, qui minus recte vectigal persolverant et sub nomine immunitatis a debito se deliberaverant. Literae Hamburgenses nuntiant illustrissimum Salvium iam iam Osnabrugam itare.Ga naar voetnoot6 Generalis maior Axel Lilia et Ulfsparre serio nunc DömitziumGa naar voetnoot7 oppugnant, nec dubitant quin potiantur urbe, licet sese fortiter defendent, quod spe carent subsidii.Ga naar voetnoot8 E contrario nostrates ex omnibus Suecorum fortalitiisGa naar voetnoot9 magnas ad se copias accessent. Köningsmarkius | |
21 IuliiGa naar voetnoot10 Garlebio Halberstadium regrediebatur, ut serio Magdeburgi impugnationem continuet. Nobilis Suecus TörnesköldiusGa naar voetnoot11 in castra Suecorum missus est cum sacrae regiae Maiestatis literis ad Torstensonium. Vale, excellentissime heros, et me prisco illo favore dignare, securus me quotidie vota pro Excellentiae vestrae salute suscipere, quae irrita fore non sinat ille qui patriam, musas orbemque christianum clementer hactenus fovit et Excellentiae vestrae virtutibus monumentisque illustravit. Haec crebrius itero vota et perpetuo maneo, illustrissime et excellentissime domine, illustrissimae Excellentiae vestrae obsequentissimus servitor,
| |
Raptim. Amstelodami, 17 Augusti 1643. | |
Adres: Sacrae regiae Maiestatis Sueciae apud christianissimum Galliarum regem legato ordinario, illustrissimo domino Hugoni Grotio, domino meo observando. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 26 Aug. En in dorso: 17 Aug. 1643 Appelboom. |
|