Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6345. 1643 juli 31. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Ubi apud me recogito quae antehac ab aliis viris hic summis et postremum a comite Briennio dicta mihi fuere super foederibus,Ga naar voetnoot2 dubitare cogor annon pacta quaedam quae mutata vellent, habeant pro personalibus, alia quae ipsis placent, pro perpetuis et regno obligantibus; de qua re certius iudicare possem, si et pacta vidissem omnia et literas eas quas nunc in Suediam missas ex BriennioGa naar voetnoot3 intellexi. Pro electore Palatino hoc obtinui ut mandatis legatorum qui hinc ituri sunt, insereretur, laborarent pro eo quantum ferrent res.Ga naar voetnoot4 Ita enim semper temperavi sermones meos ut neque putarem regna Suediae et Galliae obstringenda, nisi et se obstringeret Anglia ad domus eius restitutionem,Ga naar voetnoot5 neque tamen omittendam curam eius domus, cuius semper in Suedia magna habita est ratio. Pro landgravia, ut iam ante indicavi, hoc obtinuimus ut renovatum sit foedus, dante Gallia Hassis extra ordinem francicorum centum millia cum promisso liberalitatis extraordinariae in posterum.Ga naar voetnoot6 Habebimus et brevi publicatum edictum,Ga naar voetnoot7 firmans vetera edicta pro libertate religionis; quam ad rem posui operam, ideo quod scirem, nisi id fieret, semen inde fore bello civili, cui facile alimenta aggesturi essent alii qui rebus praesentibus contenti non sunt, quales in Gallia sunt multi semper. Haec, quanquam in prioribus meis literisGa naar voetnoot8 posita, repetii, ut velut uno intuitu rerum status cognoscatur. | |
Legatus alter Hispanicus, Didacus Saviedra, impetravit a regina regente ut urbem hanc, non et ipsam videret. Satis illi fuit temporis ad cognoscendos qui hic sunt animorum motus et faciendas largitiones, si qui vellent accipere. Saepe per occasionem venatus conveniunt dux Aurelianensis, Vindocinensis, Guisius, Elboevius, episcopus Metensis,Ga naar voetnoot9 sed et princeps Condaeus cum aliis, cuius domus aucta est nepote: peperit enim partum marem ducis Anguiani uxor.Ga naar voetnoot10 Ipse dux sperat se potiturum Theodonisvilla intra mensem qui imminet. Nec videntur id impedire posse hostes, quia partem eorum detinet princeps Arausionensis. Ne autem eis se iungant Bavarici et Lotharingici, prohibet comes Guebrianus, quorum Guebrianus apud Rothwilam esse dicitur, dux Carolus cum suis et Bavaricis apud Simmeringam. Legati Davausius et Chavigniacus dicuntur profecturi medio mense qui venturus est, paulo minore cum comitatu quam antehac fama tulerat.Ga naar voetnoot11 Ibunt autem a Mazeriis, Moza amne, per Hollandiam, tentaturi si quid ibi agere possint e re sua. Dux LongovillanusGa naar voetnoot12 serius sequitur, ut eum priores salutent caesariani, si priores eo venerint. In Anglia cohors quaedam regia dissipata est.Ga naar voetnoot13 Parlamentarii autem omnia de pace colloquia abrumpunt, septendecim illis, quos rex a venia excepit, alios in parem desperationem attrahentibus. Braunus, qui hic Angliae res egit, velit et a Gallia et a Suedia scribi ad regem Daniae nolle se dividi causam Palatinam a colloquio universali super pace.Ga naar voetnoot14 Sed neque Gallia sine Anglia ea de re quicquam dabit quod ipsum obliget, neque Suediam id facturam arbitror. Si velit rex Angliae fidem dare se adiungendi armis Suedicis et Gallicis nisi restitutio Palatinae domus obtineri possit, facile illi pax domestica procurabitur, ita ut ipsi regium ius maneat et parlamento avita libertas. Et sic iudicare video eos qui hic nunc plurimum possunt. Si bellum durat, merentur poenas dedere Leodicenses ob interfectos Hassicos, qui in arce erant Gronsfeldia, contra fidem datam.Ga naar voetnoot15 Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatis tuae consilia ad optimum publicum gubernet, Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
| |
[Lutetiae,] XXI/XXXI Iulii 1643.
Portugalli in Gallaeciam intrasse dicuntur; Odincurtius cepisse Ribacortum, transisse Iberum amnem, habere secum in armis viginti millia. Hispanus laborat ad pacem in Italia constituendam, ubi dicuntur papae eripuisse Veneti quaedam ad Padum, Parmensis et Mutinensis in Ferrariensi agro, Ethruscus in Urbinate. Classis Turcica adhuc apud Siciliam conspicitur. Princeps Thomas et Pedemontani dicuntur obsidere Astae Novum, quod dicitur, Oppidum. Papa cardinales quosdam fecit, inter quos non est episcopus Bellovacensis, impediente, ut creditur, Mazarino. Ingolismensis dux acceptis a duce Anguiano quatuor equitum millibus quorum in obsidione nullus est usus, Picardiam servat. Hispani, octo hominum millibus apud Bononiam conspecti, praeter villarum incendia nihil effecere. Creduntur sperasse proditionem Ardresiae et Monthelini.Ga naar voetnoot16 Sex millia militum hic conscribuntur nova. Francofurti qui fuit conventus interrumpitur, concurrentibus in id sententiis protestantium et maioris partis romanensium. Mittent igitur suos et principes et civitates ad loca colloquii de pace constituta ibique de causa etiam Palatini agetur, nisi quod Zimmeriensi duci restitutionem imperator promisit eaque de re scripsit ad Melonem. Armis ad tuitionem Westphaliae comparatis praefuturus dicitur Hazfeldius.Ga naar voetnoot17 Paria consilia agitantur Magontiaci, si civitas Francofurtensis eo possit perduci. Sed metuunt alii ne ista consilia, in speciem media, re ipsa imperatoris res agant. Dux Carolus Homburgi, demoto praefecto quem imperator dederat, posuit sibi fidum crediturque a Danubio ad Rhenum rediturus et captaturus occasiones reconciliandi se cum Gallia. Wurtenbergici pacta sperant nova magisque sibi commoda.Ga naar voetnoot18 Ducis Aurelianensis uxoremGa naar voetnoot19 praegnantem esse medici sperare nos volunt. Consanguinei cardinalis Riceliaci adhuc in suis honoribus ac praefecturis manent,Ga naar voetnoot20 contra multorum studia defendente eos principe Condaeo.Ga naar voetnoot21 Dux Bulionius scriptum edidit, cur libera possessio Sedani ipsi restitui debeat, sed nihil aliud obtinet quam tempus mensis unius ad deliberandum an compensationem velit accipere. Episcopus Bellovacensis magis magisque negotiis se subtrahit. Didacus Saviedra pransus apud chartusianos, conspecto Cursu, id est eo loco in quo carrucae ambulant, eodem die ab hac urbe discessit. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. De sincero Gallorum animo dubitat. Electoris Palatini restitutionem urget. Landgraviam Hassiae largitionibus captam exponit. Furoris Anglicani et technarum ministerii Gallici historiam continuat. |
|