Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6406. 1643 september [5]. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Novis imperiis abesse non solent in Gallia res novae.Ga naar voetnoot2 Animos omnium et sermones nunc in se vertit dux Bellifortius, filius ducis Vindocinensis, die Jovis exacto claro mane cohortibus et turmis praetorianis currum antecedentibus, cingentibus, subsequentibus, vexillis explicitis, tympanis sonantibus, ductus reginae regentis iussu in arcem ad Silvam Vicennensem. Causa creditur haec, quod die Martis cum regina a Chavigniaco invitata esset ad convivium pomeridianum in arcem Vicennensem et cardinalis Mazarinus eo constituisset venire, indicia ad reginam portata sunt, per quae credidit Bellifortio multisque aliis constitutum manus iniicere in cardinalem Mazarinum, odiosum multis ob exempla marescalli AnchoritaniGa naar voetnoot3 et cardinalis Riceliaci, quorum vestigiis insistere creditur. Dux Vindocinensis hinc abiit; dicuntur multi fuisse consilii, aut illius quod dicitur, aut latentis alicuius, participes. Est Vindocinensis et per matremGa naar voetnoot4 et per sororem innexus Lotharingicae domui,Ga naar voetnoot5 quae suspecta ob veteres contra domum Borboniam molitiones nunc quoque non immemor creditur irrogati exsilii et comitatis qua eos extorres coluere Hispani praefecti. Sunt ex ea domo duces Guisius, Elboevius, Chevreusius. Innexi sunt Nemorosius, MombasoniusGa naar voetnoot6 et alii. Hi pacem quidem cum imperatore et Hispano desiderant, sed si eam habere possint, creduntur foederatos Galliae non multum curaturi. Contra alii putan- | |
tur omni modo bellum trahere velle ut ad suas utilitates pertinens. De indutiis sermones quidem sunt, sed Austriaci breves vellent, ut insidientur occasionibus quas Galliae motus possunt producere; Galli longas, ut bello captorum recens possessio ex tempore auctoritatem nanciscatur. Patruus regis creditur in Luparam immigraturus, ut eo propior sit consilio publico, vexatus multum articulorum doloribus, vectationem aegre ferentibus. Idem patruus regis ab affinibus suis Lotharingicae domus expressit, ut cardinali Mazarino opem suam adferrent, crediturque uxorem, ad quam multi fiunt Lotharingicorum concursus, amoturus Blesam. Est autem is princeps plane in potestate abbatis Riverii,Ga naar voetnoot7 qui olim Riceliaci, nunc Mazarini cardinalis beneficiis obstrictus est. Princeps Condaeus Lotharingicos non immerito metuit, sed si Mazarinus cardinalis in multorum incurrit odia, etiam hoc in usus suos poterit vertere. Non poterit posthac non anxia esse vita cardinalis Mazarini, quam si custodiis tueri volet, accendet odia, si non, patebit insidiis. Vetita hic est frumenti exportatio. Gassio vivit, sed non extra periculum. Levis armaturae peditibusGa naar voetnoot8 praeficitur Ranzovius. Chavigniacus parat se itineri et per Mazarinum sperat se rediturum in partem rerum. Antequam Harcurtius in Angliam eat, a Crassio, qui eo praemissus est, literae exspectantur. Proponunt Galli foedus cum Anglia belli inferendi arcendique. Credo fieri posse ut ad Palatinatus restitutionem, si ea per colloquia obtineri non poterit, societas ineatur. Sed ut in Hispanum, qui semper ea parte Palatinatus quam tenet, cedere paratus fuit, arma sumantur, nec regi Angliae, quantum ego iudico, persuadebitur, nec parlamento. Mitto literas quas regina regens ad regem Daniae scripsit.Ga naar voetnoot9 Velint qui res Palatinas aguntGa naar voetnoot10 par officium a Suedia praestari. Mitto et literasGa naar voetnoot11 electorum quatuor Mogontiacensis, Coloniensis, Saxonis, Brandeburgici ad regem Angliae super re Palatina. Brandeburgicus se excusavit, quod plus efficere non potuerit. Iis qui negotia Anglica quique Palatina per Germaniam procurant, non satisfaciunt hae literae. Mazarinus ad ducem NeoburgicumGa naar voetnoot12 scripsit, ut eum a consiliis Westphalicae defensionis abstraheret. Non, si ea ineatur societas, tutiorem eum fore ab armis Gallicis, nec ea via recuperaturum ius successionis in electoratum, quod ei per imperatorem Bavarumque ereptum est. Francofurti disputatur adhuc tum de aliis malis minuendis quae Germaniam premunt, tum de iudiciis. Nolunt romanenses rem perduci eo ut par sit ex utraque religione iudicantium numerus. Bavarus gaudet interiici has controversias, quominus cogitetur de iis quae ipse iure armorum tenet, iactatque se de amicitia Gallica. In iudaeorum capita singula decernetur tributum floreni imperialis ad supplenda salaria imperialis camerae.Ga naar voetnoot13 Eiusdem camerae praeses Volmarius ad conventum mittitur Monasteriensem. Constat ducis Caroli copias discessisse a Bavaricis et esse eius copias in Via Montana, quae dicitur, ipsum Wormatiae, habereque eum in sua potestate pontem navalem qui Philippoburgi fuit. Hinc creditur suspectus caesarianis. Et a Mogontiaco sarcinae mittuntur Coloniam. Hispani | |
autem supersederunt coemptioni frumenti illis in locis, quod putant transvectionem Lucemburgicum usque tuto non posse fieri. Leves aliquae pugnae intercessere inter marescalli Guebriani milites et Philippoburgicos. Rex Hispaniae creditur Leridam oppugnaturus. Pontificis milites ex Polesino agro retro iere. Trinum adhuc defenditur, habens praesidio equites quingentos, pedites mille et ducentos, propugnacula decem. Dispositae sunt quatuor locis adversus id oppidum machinae. Comitatenses Burgundi ad Divionem usque excurrunt credunturque Bleteranum oppugnaturi. It contra eos Alincurtius. Hispani XII cohortes in Trevirorum oppido posuere. Non putatur tamen quicquam novi aggressurus dux Anguianus, sed circummuniturus agrum Metensem, inde assignaturus hiberna militi. Leges quaedam pacis ad ducem Carolum [hinc] missae sunt.Ga naar voetnoot14 Chaunius praeter Arvernorum praefecturam etiam illam arcis Ambianensis retinet, quanquam Picardiae praefectura reddita Elboevio. Chombergius in suam ivit praefecturam Languedociae, ubi seditiones timentur, ut et in agro qui est inter Andegavos et Turones. Sermones fuere de matrimonio ducis Mercurii, qui alter est Vindocinensis filius, cum ducis Guisii sorore.Ga naar voetnoot15 Regina regens pecuniam misit ad reginam Angliae, ferme ad bis centena millia scutatorum. Convivium quod Chavigniacus reginae dedit, constitit XII millibus francicorum. Marescallus Guebrianus militem suum solatus est mensis stipendio. Famosorum libellorum magna hic et in aula et in urbe licentia est.Ga naar voetnoot16 Deus, excellentissime et illustrissime domine, regno, reginae tuaeque Sublimitati semper sit salutifer, tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
| |
Lutetiae, XXIX Augusti/IX [sic] Septembris 1643.
Dux Bellifortius sub vesperam diei Mercurii in Lupara retentus ibi noctem egit, mane sequente ductus in arcem Vicennensem. Pater eius dux Vindocinensis quominus abeat, morbi excusatione utitur. Uxor eius rogavit reginam ut liceret Bellifortio uti suo, quo solitus est, coquo. Id sinistre quidam interpretantur. Iussus est ab aula discedere dux Mercurius, Bellifortii frater, Castellinovius, antehac sigillorum custos, Sanctibarius et alii in villas aut extra regnum. Montresorius se subduxit et alii quidam; Campio captus. Agricolis circa Tabernas Alsaticas imperatum est ut res suas in urbem conferant; inde fit coniectura Guebrianum velle venire cis Rhenum. Pontifex brevi habiturum se sperat quadraginta peditum, equitum duodecim millia. Respublica Genuensis pecunias aliquas pontifici dat utendas. In Anglia de classe parlamenti superiore comes Hollandius et Bethfordius ad regem Angliae se recepere, Northumberlandius, Pembrokius, Salisburiensis in villas suas, pertaesi insolentiam plebeii ordinis. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Clandestina Gallorum principum consilia. Ducis Bellifortii fata. Procerum Imperii necnon aliorum restituendi electorem Palatinum studia. |
|