Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6247. 1643 juni 6. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Apud reginam regentem sermones audio habitos,Ga naar voetnoot2 alios de indutiis, alios de pace. In pace nemo est qui non magnas prospiciat difficultates. Sunt qui proponunt ut tractus Ruscinonensis et Atrebatensis, qui inter postrema sunt avulsa a regno Galliae, maneant penes Galliam, contra vero rex Galliae ius abdicet vetus ac sepultum in Navarram. Valde intricatum est negotium Catalaniae. Nam et Catalanos plerosque Gallici imperii taedet et Gallos non minus custodiae Catalanorum, ita ut sint inter Gallos qui ultra optent ut Catalani a se deficiant, ne aut oneri sint in bello, aut paci impedimento. De Portugallia futurum puto quod de Batavis factum est pace Verbinensi.Ga naar voetnoot3 Guebrianus nihildum agit, et ea re non immerito offenduntur Hassici.Ga naar voetnoot4 Dux Anguianus in Hainaviam intravit; metuunt nonnulli ne circumveniatur hinc a Melone, inde a Beckio. Sed et ipsi supplementa advenient, et Batavi, ut puto, partem abstrahunt hostium.Ga naar voetnoot5 Dux Vendocinensis apud reginam regentem multum laborat ut regi Angliae subveniatur. Et puto id futurum si rex rebus ipsis ostendat se sibi et propinquis suis melius velle | |
quam Hispano. Abnuit autem rex ille approbareGa naar voetnoot6 indictionem pecuniarum factam a parlamento adversus Hibernos, ideo quod antehac pecuniis sub eo nomine indictis usi sunt contra se. Dicuntur autem regii victoriam reportasse de iis qui Bamborgi obsidionem volebant perrumpere.Ga naar voetnoot7 Ii vero qui sub Essexio sunt, apud Readingam seditiose agere, quod ultra mensem stipendia ipsis debeantur. Esse autem eos equites ter mille, pedites duodecies mille. Pontificios autem Hibernos audimus non potuisse adduci ad recipiendas indutias et multos ab illis protestantes caesos ad Blanchenhillam.Ga naar voetnoot8 Qui belli rerum periti sunt, iudicant Hispanos qui sunt in Belgica multum peccasse, primum quod hoc tempore hostilia ipsi coeptarint, deinde quod pugnarint priusquam Beckius copias suas Meloni addidisset, postremo quod si pugnare vellent non pugnaverint antecedente vespera, cum fessi essent ab itinere Galli. Sed maximum omnium fuit peccatum, quod regimen equitatus auferre voluerint Buquoio eaque re et ipsum et amantem ipsius equitatum offenderint. Sultanus Turca, altera prole auctus virili, dicitur classem habere paratam navium longarum LXXX, aliarum XXX. Qui de Sicularum civitatum defectioneGa naar voetnoot9 sparsi hic fuerant rumores, orti videntur a cardinali Mazarino, qui ipse Siculus spe talium se hic utilem ostentare voluit. Sed et inter Riceliaci chartas repertae dicuntur quae faciles ostentent vias perpellendi ad defectionem ab Hispano Mediolanenses et Neapolitanos; miror non addi et Americanos. Nondum liquet qui hinc ituri sint ad pacem. Multi commendant Bassompetram, egregie functum legationibus apud Anglos, Rhaetos et apud ipsos Hispanos, unde secuta sint pacta Mousoniana.Ga naar voetnoot10 Velint multi adiungi ei Servianum,Ga naar voetnoot11 secretarium antehac Status unum e quatuor, nunc ab exsilio reversum, virum sane magni iudicii. Lomeniacus, dictus antehac Villauclerius, nunc comes Brienae,Ga naar voetnoot12 creditur rediturus ad officium secretarii Status, quod antehac habuit et magno vendidit. Eremitae qui antehac contra ducem Vendocinensem testati fuerant, nunc testantur se vi tormentorum ex iussu cardinalis ad mendacium adactos. Dandelotius, mareschalli Castilonaei filius, qui se romanensi ecclesiae addidit, accepit a regina commendante hoc principe Condaeo XII millia francicorum et dignitatem mareschalli castrensis. Milleraius adhuc ad aquas est Borbonias, exspectans quem exitum capturae sint res aulicae, quae novas mutationes videntur portendere. Princeps Condaeus coniugium molitur inter ducissam Esguilloniam, cuius invidiosae sunt opes, et comitem Brionium, qui in gratia est apud Aurelianensem ducem, effecitque ut Esguil- | |
lonia admissa sit ad salutandam reginam et Aurelianensis uxorem.Ga naar voetnoot13 Praefectura Arverniae duci Aurelianensi reddita est et decretum ea de re relatum in acta parlamenti. Vivunt dux et uxor eius in palatio reginae quondam matris, quod Luxemburgicum dicitur.Ga naar voetnoot14 Duci Bulionio pro Sedano compensatio offertur. Fama est venturum huc ducem Carolum sub fide ducis Aurelianensis. Regina regens promisit protestantibus huius regni salva fore quae antehac facta fuere edicta idque se publicaturam relatum prius in parlamenti acta. Creditur et imminutura onera salis et vini ut plebi gravia. Melos quindecim hominum millia habere dicitur, dux Anguianus plus paulo et exspectare accessiones. Principes Italiae prope omnes papae significarunt se, nisi rem cum Parmensi transigat, tranquillitati Italiae non defuturos. Princeps autem Thomas, cura de arce Dertonensi aut omissa aut desperata, in urbem venit Taurinorum. Haec interim habemus, dum novas res parturit haec aula. Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae det consilia optima cum prosperis eorum successibus, tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, XXVII‹I› Maii/VI Iunii 1643.
Vidi patruum novi regis, ducem Aurelianensem, commendavi ei res nostras. Dixit se perstiturum in consiliis et amicitiis fratris defuncti. Feceram et foederum mentionem, sed de iis ille nihil. NovaGa naar voetnoot15 coniuratio detecta est in Catalania contra Gallos et, ut quidam aiunt, contra vitam Mottae Odincurtii; multi capti, multi qui elapsi sunt, relegati. Armantur Barcinone a Gallis naves longae decem. Dux Carolus, qui Sirici est, inde hic quendam de suis misit. Halerius hic e vulnere sanatur. Adversus mareschallum Bressaeum multae surgunt querelae. Tortosae Hispani habere dicuntur pedites mille quingentos, equites quingentos, Fragis milites mille trecentos. Dux Anguianus cepit arces Barlamontium et Aismeriam in Hainavia ad Sambram. Hispani Cameraci praesidium augent. Scoti nihil adhuc movent pro parlamentariis Angliae. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Miscellanea nova de pluribus Europae regnis, potissimum de Gallicorum ministrorum conatibus. |
|