Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6256. 1643 juni 13. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Bene opto tibi consilium de liberis tuisGa naar voetnoot2 procedat. Utinam iam eius essent aetatis et profectus ut ego ipsis utilis esse possem. Ita de nobis es meritus ut nihil malim. Avebo intelligere quid dominus Vossius agendum censeat in re Riveti, Simplicii, Campensis, Borboritae. Nam Laurentiades satis vapulavit.Ga naar voetnoot3 Ego adhuc persto in proposito tacendi et ea quae ad rem pertinent, differendi donec Annotationes ad utrumque Testamentum exeant.Ga naar voetnoot4 De poematis et Anthologia rogo nullum tempus sinas perire.Ga naar voetnoot5 Incerti sumus quantum vitae nobis Deus sit daturus, et velim quamplurimum prodesse posteris, adiutus ipse tot aliorum laboribus. Sorbonae iudicium de Bonaventurae PsalterioGa naar voetnoot6 quaeram et mittam. In aula mutatioGa naar voetnoot7 rebus, ut arbitror, Suedis nihil nocebit. Nam excusante se Butilerio aerarii praefecturam accepere Davausius, Suediae beneficiorum, ut spero, non immemor, et praeses Baliolus, amicus summus domini Vicquefortii. De episcopo etiam Bellovacensi, futuro, ut creditur, cardinali, omnes bene existimant. Et fortium consiliorum egregia habemus pignora post proelium ad Rocroium, captas arces et oppida Malbodium et Binchium. Etiam in Catalaniam pecuniae magnae mittuntur. In Notis ad Lucanum satis video non bonis correctoribus uti Blavium;Ga naar voetnoot8 multa enim peccata sunt. Dabis exemplaria tibimet, Petro, Reigersbergiis tribusGa naar voetnoot9 et si plura erunt quibus voles. Si qua huc veniunt, inter veteres amicos distribuam. | |
Vale, frater optime, cum uxore et liberis. Valde avebo tuas habere post reditum ab Amstelodamo, tibi obligatissimus frater,
| |
|