Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6001. [1642] december 13. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Tertio post obitum cardinalis Riceliaci dieGa naar voetnoot2 cum regem adiissem tradidissemque ei literas quas regina domina mea clementissima dedit X et XIIo OctobrisGa naar voetnoot3 dixissemque eis literis convenientia ac de proelio etiam ad Lipsiam,Ga naar voetnoot4 rex de morte cardinalis dolorem nullum ostendit. | |
Affirmavit vero se prosperis reginae nostrae plurimum laetari consta[n]temque fore in foedere, sive bellum gerendo fortiter, sive pacem faciendo bonam, si eo flecterentur hostium animi; qua de re dixi nos indicis aliquid habituros, ubi permutatio fieret literarum de tuto itinere.Ga naar voetnoot5 Hortanti autem mihi, ut res Germanicas valida ope sustentaret, quod optime posset fieri aucto peditatu comitis Guebriani, promisit se id facturum.Ga naar voetnoot6 Lubrica nunc est si unquam antehac aula eoque maiore nobis cautione ac diligentia opus. Venit huc princeps Condaeus, ut partem in novo regimine habeat quam ei natales assignant.Ga naar voetnoot7 Commendavi ei negotia Suedica. Suscepit curam et certum me esse iussit, non minus ea nunc regi cordi fore quam fuissent sub cardinalis Riceliaci potentatu. Et puto sic se rem habituram. Et rex et regina et principesGa naar voetnoot8 magis gaudium quam dolorem ostendunt super cardinalis morte, cuius testamentum rex in iis quae ad se pertinent non plene observat. Nam imperium maris, quod marchioni Breszaeo reliquerat cardinalis, dedit patri eius, marescallo, cui cum cardinali non optime conveniebat, addiditque regimen orae maritimae circa Rupellam. Idem marescallus statim post mortem cardinalis dura adversus famam eius locutus est, dura etiam adversus dominam Eguilloniam, nunc ducissam Riceliacam, ad cuius domum venerat tantum convitiandi causa. Lites autem futuras manifestum est et iam consuluntur iurisperiti super priore testamento, quod Breszaeo erat multo utilius et secundum iuris formam factum erat, et posteriore, quod cardinalis ob brachii invaletudinem non signavit. Trevillius in aulam redit et aliis primoribus inter custodes regios nuper relegatis imperatum, ne munera sua in alios transscriberent, contra quam ante illis vivente adhuc cardinali significatum fuerat. Mazarinus in consilio quidem erit regio, sed an primum obtenturus sit locum, incertum est, contra nitente principe Condaeo. Decretum contra fratrem regis relatum est in acta parlamenti, sed non publicatum, ipso per literas et aliis id coram deprecantibus. Manent ei qui ante reditus. Sed vetatur in aulam venire nisi ex iussu regio perscripto. Auferuntur ei custodiae equestres et praefectura Averniae; additur ne ullam habere unquam possit in regno administrationem aut regiorum liberorum, si res ita evenerit, tutelam pronuntiaturque earum rerum incapax. Marescalli Franc[i]ae prope omnes pro collegis suis captivis Bassompetra et Vitriaco precibus agunt apud regem, quas rex non repulit, sed distulit. Cardinalis Mazarinus se apud ducem Anguianum excusavit de praelationis certamineGa naar voetnoot9 dixitque se quod fecit, fecisse coactum a Riceliaco cardinali. Dicitur autem Mazarinus habere valde propinquos apud imperatorem. Quid futurum sit de immensa pecuniae summa quam cardinalis Riceliacus in Portum GratiaeGa naar voetnoot10 congesserat, adhuc incertum est. Reditus quos habebat ecclesiasticos idem cardinalis Riceliacus fratri suo reliquit. Mazarinus eius generis reditus annuos habet ad vicena quina millia scutatorum. Regina Angliae si huc nunc veniat, fautores reperiet. Audimus a Saxone et a Bavaro auxilia ad imperatorem mitti, ad Bavarum vero ire Johannem Waertium.Ga naar voetnoot11 Pacem audimus reconcinnatam inter papam et Parmensem et oppidum Castrum in custodia fore Mutinensis; | |
arcem Tortonae cessisse Gallis; Dutlingam in Suevia ab Erlachio obsideri.Ga naar voetnoot12 In Italia anno qui venit imperium militare habituri creduntur Mileraius et vicecomes Turenae. Cardinalis Riceliaci corpus in Sorbona sepulturam et insigne monumentum habebit. Ducissa Eguillonia habere dicitur reditus sexcenties mille francorum. Deus, [etc.]. Lutetiae, III/XIII Decembris anni MDCXLI [sic ].
Rex Britanniae exercitum habet XXXII millium accepitque e Dania pecuniam et arma. In Austria inferiori scribuntur IV millia peditum, duae equitum alae. Dutlinga defenditur mille equitibus, peditibus totidem. Mileraio rex firmavit Britanniae Armoricae praefecturam. Tortonam dedit principi Thomae. Plerunque consilio suo adest. Miserat ad me dominus comes Chaviniacus epistolas ad tuam Sublimitatem et ad dominum marescallum Hornium,Ga naar voetnoot13 sed serius venerant, quam ut eas fasciculo meo possem includere. Itaque misi eas seorsim et puto iam recte pervenerint. Rex ingentem circa se comitatum videns dixit se iam esse cardinalem. Mitto decretum regis contra fratrem, magnum exemplum sed ex gravi causa. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Rex Riceliaci mortem non adeo luget et se cardinalem factum dicit. Condaeus primas in ministerio partes occupat. Monita et testamentum Riceliaci non attenduntur. Controversia de priori et posteriori eius testamento. Turbae aulicae et fratris regis fata. Mazarinus praelationi prae principibus sanguinis quaesitae renunciat. Pax inter pontificem et Parmensem confecta. Varia nova. Eguilloniae divitiae. |
|