Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5991. 1642 december 9. Van Christina van Zweden.Ga naar voetnoot1Christina Dei gratia Suecorum, Gothorum Wandalorumque designata regina et princeps haereditaria, magna princeps Finlandiae, dux Esthoniae et Careliae Ingriaeque domina, etc., gratiam et favorem nostrum singularem. | |
Nobilis ac consultissime nobis sincere fidelis, Non dubitamus quin ad te pervenerit rumor atque nuntius de victoria quam nupero mense Octobri prope LipsiamGa naar voetnoot2 de hoste reportavimus, dissipato equitatu, peditatu vero partim caeso, partim capto cum universa re armamentaria et signis plerisque militaribus. Eius certiorem reddimus christianissimum regem hisce literis nostris, quas aut ipse eius Serenitati offerre, aut per primarios eius ministros, prout commodum erit, illi insinuandas tradere potes. Cum vero videas ex apographo earum qua de re inprimis sollicitae simus, et constet nobis id iam agere hostem, quo residui exercitusGa naar voetnoot3 sub ductu Hatzfeldii, WaliiGa naar voetnoot4 caeterorumque generalium officialium sine omni dilatione properent in haereditarias caesaris ditiones, Superiorem Palatinatum aut Franconiam et armis nostris eo tendentibus facessant negotium, ut vix liceat polliceri nobis magnos in hostico progressus nisi vires hostis ab aliis quoque distrahantur et retrahantur in Franconiam, Palatinatum aut vicinas hisce regiones, quarum ruina non minus afficiet socias quam caesari curae erit conservatio proprii status, igitur ne praegravis nobis ab hoste potentia accrescat, cum bellum in haereditaria caesaris transferre nitimur, pariter nobis rogandus fuit rex ut partem illius immensi oneris anteverteret, sive mandando comiti Guebriano ut moveat in Franconiam et Palatinatum Superiorem, sive aliis mediis rationibusque occurrendo, ne universa mole hostilis potentiae exercitus noster obruatur.Ga naar voetnoot5 Tuae industriae committimus id apud regem et praecipuos eius Serenitatis ministros urgere. Atque hisce te Deo clementer commendamus, sacrae regiae Maiestatis regnique Sueciae respective tutores et administratores, Petrus Brahe, comes in Wissingsborg, R.S. drotzetus, m.p.
| |
Dabantur in regia nostra Stocholmensi, die 29 Novembris anno 1642. | |
Bovenaan de brief in de copie te Den Haag schreef Grotius: Rec. 21 Ian. 1642 [sic ]. Bovenaan de copie te Stockholm: Datum Stockholm anno 1642 November 29. Gyldenk. Ad legatum dominum Hugonem Grotium ut facilitet motum Guebriani in Franconiam et Palatinatum, etc. Datum Stockholm, anno 1642, November 29. | |
Bijlage:Nos Christina, etc., serenissimo atque potentissimo principi, fratri, consanguineo, foederato et amico nostro carissimo, domino Ludovico XIII, Franciae et Navarrae regi christianissimo, etc., salutem prosperosque rerum successus.
Serenissime atque potentissime princeps, frater, consanguinee,
| |
Inter tot beneficia, quibus florentissimum rerum statum et prosperrimos armorum progressus Serenitatis vestrae divini numinis bonitas ac potentia cumulavit, recentes victoriae palmam prioribus reddunt ambiguam. Scilicet numinis favor efficit ut quae hostis rigida ac perversa est obstinatio non aliter compesci, refrenari atque ad ordinem redigi potest, quam si in hosticum proferantur arma. Quem testatae partim literis nostris paucis abhinc retro septimanis, partim publicis praeterea laetitiae signis ac documentis sumus adfectum, novum rursus excipit gaudium nunciusque reportatae nuper de Hispano ad Leridam campestris victoriae,Ga naar voetnoot6 quam Serenitati vestrae animitus gratulamur. Nobis subinde nec defuit divina bonitas armis nostris latius provectis et hoste ad tutanda propria coacto. Qui cum pugnam ex aliquo tempore detrectavit, campimareschallo nostro Lipsiae obsidio nuper tentanda fuit, ut succurrendae urbi allectus in apertum campum traheretur. Instructis hic aciebus acerrima utrinque pugna debellatum est. Ac quanquam cecidere a nostra parte non pauci iique fortissimi viri, factum nihilominus est singulari Dei beneficio et virtute militis nostri, ut post aliquot horarum conflictum profligato atque in fugam adacto equitatu, peditatu universo cum signis pedestribus et magna copia equestrium, nec non armamentaria re omni, die vicesima et tertia proxime elapsi mensis Octobris, hostis sub archiduce et Picolominio exueretur. Quam quidem insignem victoriam, cum minime dubitemus quin Serenitas vestra quam libentissimo animo promptissimisque auribus sit perceptura, operae pretium nos facturas esse existimavimus, [si] partim literis hisce nostris, partim per legatum nostrum dominum Hugonem Grotium de ea certiorem Serenitatem vestram redderemus. Tantis autem successibus cum arma nostra Deus felicitarit, anxia[s] nos tenet ea victoriae in hostico prosequendae ratio, ne communis hostis, recollectis iis quae fuga evaserant copiis, aut novas inibi conscribat aut aliunde accersat sacramento militari ipsi addictos exercitus viresque subinde sumat, quibus sustinendis impares erimus, unde publicae rei atque communi caussae magna detrimenta accrescant. Confidimus omnino Serenitati vestrae, prouti hisce pariter eandem peramice seduloque rogatam cupimus, fore ut ad exigentiam tantae rei patiatur apud se reperiri locum providae et sollicitudinis et curae, quibus praetacta damna et praeiudicia, a quibus communi caussae metuimus, praecaveantur et amoliantur, atque eo contendatur utrinque quo glomeratae ad tutanda Austriacae domus propria hostis vires partim distrahantur, partim retrahantur ab istis terris, quae armis peti necesse est, si ad iustas pacis universalis cogitationes adversa pars aliquando flectenda et perducenda nobis utrinque sit. Nos quidem summo id opere nitemur, quo atteratur hostilis potentia et stabiliantur res mutuae bellumque geratur ex re et usu communis voti. Deus proposito ex alto benedicat et Serenitatem vestram potenter tueatur, sacrae, etc. Dabantur in regia nostra Stockholmensi, die 29 Novembris anno 1642. | |
Bovenaan de copie te Den Haag schreef Grotius: Rec. 21 Ian. 1643. Bovenaan de copie te Stockholm: Gyldenk. Ad regem christianissimum super victoria Lipsiaca. Datum Stockholm, anno 1642, November 29. |
|