Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5728. 1642 mei 24. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Cardinalis Riceliaci valetudoGa naar voetnoot2 pro deplorata est omni corporis succo abeunte in pus, quod carnem ei et ossa rodit. Corporis morbus etiam menti morbum attulit. Vixit iam aliquandiu suae autoritati superstes. Nam et Schombergii restitutio facta est ipso nolente,Ga naar voetnoot3 et decretum, quod sub regis nomine fieri iusserat, ut cardinales omnes posthac anteponerentur principibus regii sanguinis extra regis liberos, opponente se fortiter duce Anguiano, laceratum est a rege. Et regina permissa manere apud suos liberos, contra quam ille voluerat, et rex per Mazarinum rogatus, ut Narbonem rediret, abnuit. Marescallus Bressaeus relicto Catalaniae imperioGa naar voetnoot4 properavit ad Portum Gratiae,Ga naar voetnoot5 ut sui iuris faciat pecunias, quas ingentes ibi abdidit Riceliacus. EguilloniaGa naar voetnoot6 vero rerum suarum pretiosissimas apud amicos deposuit, metuens ne ad nuntium de morte Riceliaci domus sua ab irata plebe spolietur. Mirum est quam populus omnis eius nuntii praecepto gaudio exsultet. | |
Bellum interim non quiescit. Perpiniani praefectus rogavit, ut sibi aliquem ad regem Hispaniae mittere liceret, promittens, ni intra certum diem auxilia adessent, excessurum se urbe, at non et arce. Galli autem ita se id permissuros dixere, si de arce idem polliceretur. Videtur res et ad maritimum spectare certamen. Hispanica classis ad oram Catalaniae est L galeonum, XL longarum navium. Gallicae classes ab utroque mari eodem venere, ab Oceano naves bellicae XLV, minores XXV, incendiariae XX; ab Interno vero Mari XX longae naves, bellicae aliae totidem. Motta Odincurtius capto Colle Ballaqueo et castello ad Iberum Tortosae obsidium incepit. Bassea vero XIII mensis huius Hispanis dedita est; egressi milites mille octingenti. Inde Hispani aggressi sunt oppidum, cui nomen Castelli Camerace[n]sis, mox ut creditur Landresiacum impetituri. At Harcurtius et Guichius parum inter se concordes divisere copias, ille circa Dorlanum, hic apud PeralonemGa naar voetnoot7 se tenens. Per omnia Hispaniae regna novi exercitus fiunt et Neapoli magna classis. Crescunt Halerii copiae, et de Offenburgo obsidendo Galli deliberant. Caesariani ostendunt etiam Philippoburgo se timere. Legati vero electorum, qui Magonciacum convenere, commeatuum et armorum copiam bonam collocarunt partim in ea urbe, partim in urbe Monasterii et Colonia.Ga naar voetnoot8 Terceram insulam iam constat esse totam in potestate Portugallorum. Portugalli interim nihil se commovent, quasi in rebus tranquillis. Melos XXX apud se millia habet. Iunxit ei se Beckius. Rex Galliae a febri liberatus in haemorrhoidas incidit. Gliscit apud eum Sanctimarcii gratia.Ga naar voetnoot9 Rex Britanniae in Hullum oppidum non admissus, cum ad id vindicandum ex vicinis locis nobilitatem convocasset, eam non ut speraverat animatam reperiens ultimum fecit autoritatis suae naufragium. Nunc Batavorum legatos expectat, ut quibus possit conditionibus transigat cum parlamentariis, qui constituerunt imperium in copias et terrestres et maritimas penes se retinere. Signa omnia annum hunc in Gallia promittunt frugum et vini fertilem. Ad quem si pax accedit valde a populo expetita et quam cardinalis Riceliacus maxime moratus esse creditur, Ferdinando etiam titulum negando sine ullo colore probabili,Ga naar voetnoot10 erit cur Deo agamus gratias, quem rogo, excellentissime et illustrissime domine, ut Sublimitati tuae et optima consilia inspiret et consiliis prosperos det successus. H. Grotius. | |
Lutetiae, XIV/XXIV Maii 1642.
Navis longa Hispanica Genuam pertulit sexcenta millia ducatorum. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Status morbi in cardinali. Labescens eius autoritas. Schombergius ipso nolente restitutus. Cardinales principibus regii sanguinis postpositi, et alia. Cognatorum sollicitudo servandarum divitiarum. Catalaunica. Bassea ab Hispanis occupata. Belgica et in oris Rhenanis gesta. Regis Gallici novus morbus et favor in Sanctum Martium. Anglica. |
|