Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5769. 1642 juni 30. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Prodiit iam iterum libellus Laurentiadis cui titulum fecit ‘Epistola Hugonis Grotii anatomizata’.Ga naar voetnoot2 Eum videre mihi nondum contigit, sed est nudiustertius Riveto oblatus constans tribus foliis.Ga naar voetnoot3 Scripsi heri ad Blavium ut ipse Amstelodamo hoc die ad te exemplar mittat, neque enim satis temporis superest ut ante abitum nuntii ad me pervenire possit: Quod nisi fiat, proxima vice id a me expectabis. Inseruit libri sui titulum novis publicis Laurentiades et privatim promittit amicis versionem libri Belgicam proxima septimana prodituram,Ga naar voetnoot4 ut scias tibi vix integrum fore diu conticescere. Ego iudico optimam iam occasionem tibi datum iri ut scripto tuo inseras Roterodamense mandatum, promissionem indemnitatis, testimonium Delfense et advocatorum consilium, quae sola in authentico penes me sunt. Exempla vero deesse tibi non credo, aut si desint, curabo ut habeas. Ea ubi Latine edideris, facile erit libellum vernacule vertere et publico dare quod statim futurum spondeo.Ga naar voetnoot5 | |
[pagina 291]
| |
Ga naar voetnoot5 Ita una opera et consilio tuo satisfiet et Laurentiadae | |
respondebitur. Amstelodamenses consules per amicum rogati dixerunt non ingratum sibi fore si quid ad causam suam pertinens a te evulgetur, sed malle se insciis id fieri. Interea si de tota re instrui velis, puto non defuturos instructores. Riveti responsio ad tuas Animadversiones iam ad dimidium fere impressa est; continebit autem tredecim folia cum repetitione tui scripti ad singula capita. Vidit et Mileteriana quibus ille acre parat responsum.Ga naar voetnoot6 Legi et ego ista heri cum Utenbogardo,Ga naar voetnoot7 qui multa inesse dicebat quae usui esse possint, imprimis vero Rivetum, cum sanctos iam cum Christo regnantes facit, teneri iudicabat et sapienter Mileterium facere quod privatorum privatam ad ecclesiam romanam secessionem improbaret. Intelligo et auctorem epigrammatis, quod libro suo praeposuit Rivetus, proxima septimana ad te epistolam scripsisse cum hac subscriptione: ‘Salebrosus Santhra’.Ga naar voetnoot8 Ea res quomodo se habeat ex te intelligere avebo. De Petri rebus Amstelodamensibus egi cum praefecto Hasselario qui nudiusquartus hic erat. Is bonam spem mihi facit aliquid obtinendi, ideoque cum filius ad nuptias Hulftii et Cloeckiae ad proximum diem Solis sit vocatus, auctores ipsi fuimus ex consilio Hasselarii ut illuc se conferat quo meliorem viris illic primariis innotescendi occasionem habeat.Ga naar voetnoot9 Ipse de toto negotio ad te Amstelodamo scripturus est. Ego si amici omnes ut debent annitantur, rem ex voto cessuram spero. Caeterum illud verum est multis iam Amstelodamensibus qui ab ecclesiasticis pendent, post Appendicem de Antichristo a te editam,Ga naar voetnoot10 nomen tuum in tam bono odore non esse quam fuit antea. De rebus Gallicis mira sunt quae scribis de tam subita rerum omnium mutatione.Ga naar voetnoot11 Ego Sancto Marcio meliorem optaveram fortunam et speraveram fore ut ipse sub umbra cardinalis in successorem adolesceret, non ut in ipsum praepropere insurgeret quod ipsi exitium creabit. Pro Thuano valde sollicitus sum, quia eum amicum nobis esse non dubito.Ga naar voetnoot12 Cum rex a Perpignano decesserit, valde isti obsidioni timeo, gnarus quantum regis praesentia exercitui robur afferat. Hic necdum quid geritur. Princeps castra sua cum Guebriani castris ita coniunxit ut ab hostibus separari nequeant. Filius tuus in festo Johannis cum Guebriano apud principem pransus est et apud suos magni fit.Ga naar voetnoot13 Vinariensibus commeatus a nobis abunde advehitur. Caesarianis | |
non putatur diu posse suppetere exhausto omni circa Coloniam agro. Hispani sub Melone non transeunt Mosam, sua ut videtur defendere contenti.Ga naar voetnoot14 In Britannia nunquam se peius res habuere quam nunc temporis; litterae XXII huius mensis scriptae continent a parlamento militem conscribi ad quindecim circiter millia sub Essexio,Ga naar voetnoot15 eique in mandatis datum ut malos regis consiliarios a rege abstrahat et coram parlamento sistat, aut si rex eos dimittere nolit, ipsum cum omni comitatu Londinium abducat, summa ibi cum pompa excipiendum. Interea rex ipse adhuc inermis est et queritur regina ab Ordinibus potestatem sibi non fieri ad regem palam arma mittendi,Ga naar voetnoot16 cum tamen parlamentariis a privatis abunde subministrentur. Pro opera in filiae causaGa naar voetnoot17 navata non est quod mihi gratias agas. Id enim solum feci quod officii mei est neque ultra conniti desinam donec res ad exitum sit perducta. Interea cogites rogo, cum omnino filiae iusiurandum praestandum sit, neque enim nos de ea parte sententiae conqueri aequum censeo, an non e re sit per filiam iudicialiter in Galliis praestari id iuramentum, postea hic per procuratorem renovandum. Vidi sane scriptum quod procuratorii instar esse videtur, sed multum differt promissio a praestatione iurisiurandi, praesertim si quid interea humanitus accidat. De locis quae faciant ad protrahenda in lucem pernitiosa quaedam dogmataGa naar voetnoot18 monui Utenbogardum, qui ea de re cogitaturum se dicit. Sed ne haec epistola in libellum excrescat, tempus est manum de tabula tollendi. Deus Optimus Maximus te diu nobis totique ecclesiae servet incolumem, et laboribus quos ad eam sarciendam sumis, benedicat. Vale, tibi obsequentissimus frater,
| |
Hagae, XXX Iunii 1642. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 8 Iulii. |
|