Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5768. 1642 juni 28. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Sanctimarcius Montispessuli custoditur,Ga naar voetnoot2 deditque ei rex quosdam e suis cursoribus, qui | |
ei ministrent, animi non male volentis indicium. Thuanus vero regis comitatum sequitur, custoditus a comite Charoisio, cuius Charoisii frater Thuano intima amicitia iunctus est. Is Charoisius quanquam Caleti urbis hoc tempore non extra periculum positae praefectus, quia tamen et centuriam regit custodum regii corporis, cardinalis rogatu, cuius inter clientes est, ad regem venit operamque ibi utilem iuxta Mazarinum, Chavigniacum et NoieriumGa naar voetnoot3 his temporibus exhibuit. Vidi Thuani literas ad propinquos, in quibus dicit eatenus se sontem quod regi displicuerit. De caetero tranquillam sibi conscientiam.Ga naar voetnoot4 Qui plus caeteris res aulae norunt, existimant nihil captis eventurum durius. Sed ab iis, qui neque cardinali neque Sanctimarcio plane addicti sunt, consilium regi datum, ne cardinalem, qui iam ad fines accesserat, pateretur e regno excedere. Id ne fieret, purgandam apud cives et exteros famam cardinalis fidemque ei faciendam regis in ipsum benevolentiae. Quae ut obtineretur, leve esse, si capti ad tempus aliquod detinerentur duo tresve. Eorum, qui capti sunt, consilium fuisse creditur, non evertere cardinalem, sed sufflaminare, ita ut rex in posterum aliqua etiam per se ageret, sicut fecit, cum Schombergium restituit magno populorum applausu. Cardinalis fautores alia spargunt, de induciis in septem annos praeparatis cum Hispano et auxiliis promissis regi Angliae contra parlamentum. Auget has suspiciones residens Anglicus, qui subito hinc disparuit, per quem dicuntur literae curatae fuisse a regina matre et regina Angliae. Matris literas apud Sanctimarcium deprehensas rex legi noluit prudenter, sive hoc reverentiae matris dedit, sive sibimetipsi, nolens innotescere querelas eius sibi invidiosas. Batavi nuper serio regem orarunt, ut matri eius redire in Galliam liceret, ita existimantes, nihil sociis Gallici nominis nocituram, quae multa olim pro sociis fecisset. At si vel per regis, vel per cardinalis mortem - quorum utrumque extra metum non est, cum et vomicae novae cardinali apud collum enascantur, et rex praeter haemorrhoides insuper febricula tentetur - homines quidam aut superstitiosi aut externarum largitionum avidi apud regem autoritatem adipiscantur, fieri sane posset, ut Suedi soli bello relinquerentur. Creditur rex visurus cardinalem in ea parte Avenionis, quae Gallici est imperii; deinde huc ambo venturi, cardinalis in sella gestatoria, rex forte in curru. Literae eorum, qui capti sunt, ad ducem Bulionium fuere interceptae, sed ipse extra culpam habetur manetque in militari imperio et Hispanos retro egit in agrum Mediolanensem. Normannica nobilitas operam suam regi obtulit, redigitur in cohortes. Creditur et ei et omnibus, quae in Campania Picardiaque sunt, copiis summo cum imperio praefuturus frater regius. Francisco Melone contra Arausionensem principem et comitem Guebrianum profecto cum XIV millibus,Ga naar voetnoot5 septem millia retinuit Beckius apud Valentinianas. De iis tres turmae a Gallis caesae sunt apud Quercetum Hainoniae. Harcurtius apud Marlam est non procul a Guisa, derelictis iis locis, quibus minus erat pabuli. Per marescalli Bressaei morbum Motta Odincurtius factus est pro rege praefectus Catalaniae. Hispani et terra et mari Perpiniano volunt subvenire. Classem habent navium centum, in quibus praevalidae complures. Ad Granseii reditum dux Carolus de Metensi agro exiit, sed in Mottam intulit necessaria. In castris ad Perpinianum alternis temporibus imperant Schombergius et Mileraius. Rex quoque ipse iit, maiores solito copias secum trahit. Iussit etiam augeri custodes corporis delphini. Vocatur ad arma etiam Picardiae nobilitas et Briae et tractus Bel- | |
lovacensis. Domina Eguillonia ex aedibus, ubi haut satis tuta esse credebatur, concessit in palatium cardinalis iussu ipsius.Ga naar voetnoot6 Expectatur hic rex post mensis spatium. Proceres Angliae quidam quaerunt concordiae viam inter regem suum et parlamentum. Dux Carolus ad Saram se recepit; habere dicitur equites mille quingentos, pedites mille; esse ipse Valdelvangiae.Ga naar voetnoot7 Comes Guichius apud Mazeriam est, etc. H. Grotius. | |
Lutetiae, XVIII/XXVIII Iunii 1642. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Sanctimarcii et Thuani custodia. Illorum consilia contra cardinalem et pro regno. Belgica. Hispanica. |
|