Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5754. 1642 juni 18. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, De Jacobo Laurentii a vobis non dissentio.Ga naar voetnoot2 Distribui hic exemplaria de Iure belli ac pacis.Ga naar voetnoot3 Velim Blavium moneas ut in rebus meis mea mandata propius sequatur et ne ita differat quae ego multis causis celerari velim. Nostra ad Vetus Testamentum iam ad 2 Samuelis processere.Ga naar voetnoot4 Incipiemus et editionem Florum ad ius.Ga naar voetnoot5 Caetera quae ibi sunt tibi commendo, non ea tantum de quibus scribis, sed poemata, Lucaniaca, Anthologiam vero maxime, de qua certi aliquid quamprimum cupiam scire: multi enim hic se offerunt, etiam ad indices faciendos.Ga naar voetnoot6 Gratias tibi ago pro diligenti opera navata in causa filiae. Scribo de eadem re et ad senatorem Reigersbergium.Ga naar voetnoot7 Si qua sunt loca insignia, praeter ea quae remonstrantes cum Actis Synodalibus ediderunt, per quae in lucem protrahi possint quae a calvinistis plerunque teguntur dogmata, de Deo | |
peccati necessitatem imponente et de gratia manente in scelerose viventibus, ea annotari a gnaris talium et mihi transmitti velim.Ga naar voetnoot8 Thuanus nosterGa naar voetnoot9 et alii quidam amici Sanctimarcii a rege in custodiam dati sunt ut cardinali Riceliaco satisfieret. Ipse Sanctimarcius evasit. Schombergius tamen in imperio manet una cum Milereio, et super eos frater regius: nam rex coelum illud valetudini suae noxium credens huc venit, apud aquas Borbonias, quo it cardinalis, aut alibi cardinalem visurus. Habet iam apud se cardinalis suetos corporis sui custodes quibus rex suorum equitum et peditum nonnullos addidit. Variae super hoc negotio sunt coniecturae. Perpiniani miles uncias panis in dies accipit novenas. Dux Carolus capto Pontemousono Tullis imminet, habens VI millia peditum, totidem equitum. Ideo Granseius ab Harcurtio retro redit suo cum milite; cuius in locum princeps Condaeus nova scribit sex millia et nobilitatem ex feudorum lege ad arma evocat. Harcurtius apud Laonum est, Guichius apud Carolovillium, acceptis pecuniis ut novum paret exercitum. Franciscus Melo relicto ad RovertiumGa naar voetnoot10 exercitu, it ipse cum parte suorum ut se opponat principi Arausionensi et comiti Guebriano. Saluta, quaeso, matrem, uxorem tuam et liberos. Lutetiae, 18 Iunii 1642.
Causas habeo cur sine mora sermone Batavo edi velim mea adversus Rotterodamenses.Ga naar voetnoot11 |
|