Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5742. 1642 juni 9. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Jacobi Laurentii ineptias iram tuam aut accuratius responsum non mereri,Ga naar voetnoot2 et ego iudicavi semper et mecum iudicant alii. Gaudeo accepisse te libros de Iure belli et pacis; de erratis vero et omissione anni in epistola dedicatoria quod scribis, et vidi et dolet.Ga naar voetnoot3 Ego et GoesiusGa naar voetnoot4 saepe conquesti sumus, Blavium non respondere nostris litteris ut debebat, et non omnia ita ut iusseramus exequi, quia aut nostras epistolas negligeret aut alicubi seponeret. Ego hac septimana Amstelodamum cogito, ut intelligam quid de Via pacis, quid de Animadversionibus ad Rivetum, quid de aliis tuis libris futurum sit.Ga naar voetnoot5 Eadem opera indagabo an spes aliqua filio tuo illic allucescat, qua de re Reigersbergius scripsisse se iam ait.Ga naar voetnoot6 Filia tua voti sui adversus Naeldwikium compos facta est per sententiam Curiae nudius- | |
quartus pronuntiatam,Ga naar voetnoot7 a qua ille statim sibi appellandum duxit. Sed cum filiae iusiurand(um) sit delatum de credulitate, quod testamentum a B(erk)elio sibi traditum sit donandi animo, cogita an non illud iusiurandum in Galliis ab ipsa praestari debeat, hic postea per procuratorem ex speciali mandato renovandum. Nova quae scribis publica ea sunt quae viro constanti trepidationem iniicere possint, sed spero provisum iri ne respublica aliquid capiat detrimenti.Ga naar voetnoot8 Apud nos nihil magnae rei geritur, neque ut geratur spes est. Dunkerkani multis navibus mare infestant, quibus se cum suis opponit Trompius,Ga naar voetnoot9 sed hostiles naves militibus sunt instructae, nostrae non item. Videntur et hostes aliquid circa ClusamGa naar voetnoot10 moliri, cui ut occurratur princeps cohortem eo mittit. Exercitum nostrum cum filia sua lustravit regina Angliae,Ga naar voetnoot11 quae tales marito ad manum esse copias proculdubio optavit, nam ille ab omnibus destituitur, et nisi quid in Scotis sit praesidii plane periit. Vinarienses Leichicham deseruere defectu eorum quae ad obsidionem necessaria sunt; nescio an ad proelium res spectet.Ga naar voetnoot12 Vale, tibi obsequentissimus frater,
| |
IX Iunii 1642. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de Suede, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 18 Iunii 1642. En in dorso: 9 Iunii 1642 W. de Groot. |
|