Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5735. 1642 [begin juni]. Van D. Graswinckel.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine, plurimum observande cognate, Quem habet Excellentia vestra immensis beneficiis aeternum sibi vectigalem hunc hominem, is certe et ubique et semper talem se ut ferat aequum est. Ego id vero etiam pium existimo, cum te semper agnoverim loco patris, aut si quid ultra patrem datur. Otii, ut vides, rationem reddo. Quae Maresium tangunt, nata sunt sub manum, nec ad hoc scripta ut vulgarentur.Ga naar voetnoot2 SallustianaGa naar voetnoot3 - si qua sui fiducia - ferant vel Grotium iudicem. Quam de Maiestatis iure adiunxi dissertationem,Ga naar voetnoot4 exhibebit ea, spero, Graswinckelum nescium assentari, candidum, euntem in omnem veritatem. Proximum ab his erit quod de sessionum praerogativa habeo affectum, inde heroico versu psalmi;Ga naar voetnoot5 et ni quid vitae summa brevis impediat, iura patriae, necessitatis, libertatis, naturae.Ga naar voetnoot6 Sed moror te meis quisquiliis. Hoc agam. Perillustris Condersius,Ga naar voetnoot7 de meliore nota nobile Leovaeorum fratrum par,Ga naar voetnoot8 optet esse quam commendatissimum Excellentiae vestrae; et sane | |
avita virtus, longa atque incunctabili nobilitate illustrior, patrium decus, mores ad humanitatem facti, non id modo merentur, sed vel ultro prolixam humanitatem Excellentiae vestrae invitant, ut ne dicam lacessunt. Sciant ipsi hoc in perillustri viro amare te, quod publice privatimque Grotiani nominis quaquaversum sit amantissimus. Ac dum ita apud te statuis, etiam serio crede, non alium esse magis qui te habeat post homines natos summum prae illo, qui summi boni loco habere edoctus est, quod tum vero suus est, aequalibus maior, Deo iungendus, ac cum nemine non de felicitate suprema certaturus, cum simpliciter et bona fide imitator atque expressor est candoris, morum virtutumque quibus praesens praesentis tui plenum sanctumque pectus tuum repletissimum esse venerabundus agnovit, sed stupens ipse, et qua dabitur, e dissitissimo licet intervallo, tantis in vestigiis pedem fixurus. Vale, excellentissimo Nomini vestro dicatissimus,
| |
Onderaan de brief staat in andere, latere hand: (Inscri)ptio erat: Aen sijn Excellentie (den He)er ambassadeur (de G)root tot Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: R[ec.] 17 Iunii. |
|