Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5413. 1641 oktober 12. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Rex ad Hesdini urbem est. Exercitus regis ad Basseam apud Insulas Hispanicas.Ga naar voetnoot2 Quid de Aira futurum sit, adhuc incertum est. Papa ducatum Castri invasit, urbi imminet; habet in armis non minus XX millibus. ParmensisGa naar voetnoot3 ex adverso copias suas auget et auxilia quaerit; vicini, ut mos est Italiae, ad tutelam suam arma sibi circumdant. In Italia nihil nunc agitur. In Portugallia de coniuratis supplicia sumta sunt, etiam ducibus et episcopis. Sed metuendum, ne lateat adhuc ignis sub doloso cinere.Ga naar voetnoot4 Viginti longae naves Massiliae, totidem Tolonae parantur ad stabiliendas res in Catalania nutantes. In comitatu Burgundiae complures arces cepit GranseiusGa naar voetnoot5 marchione S.ti Martini,Ga naar voetnoot6 qui pro Hispanis illis locis praeest, non audente in apertum progredi ob copiarum tenuitatem. Nomina arcium captarum sunt Magniacum, Mangevolla, Sancti Remigii, Chavircium, Montes, Bougaeum, Sitancurtium, Burgundionum, Petancurtium, Marceium, Villemandaeum, Chemiliacum; accessit oppidum Faverniacum.Ga naar voetnoot7 Horum pleraque diruta, ut et Ionvilla oppidum, paucis in locis idoneis praesidia relicta. Erlachius et Gillo HasiusGa naar voetnoot8 infesti inter se aliquamdiu egere in marchionatu Badensi. Nunc Erlachius cum peditatu septingentorum, equitibus quadringentorum in Palatinatum Inferiorem ivisse dicitur ibique cepisse Seltzam, praedae fecisse multum. De Andalusiae defectione ab rege Hispaniae rumor hic sparsus fuit lactandae magis plebi quam quod auctoritatem habeat. Dux CarolusGa naar voetnoot9 ad Viverium est nec cessat ad regem de novis conditionibus mittere, quas si non impetrat, minatur iturum se cum exercitu in Germaniam contra Suedos. LamboiusGa naar voetnoot10 relictis octo millibus ad Airam cum reliquo exercitu morbos evitans abiit retro sperantque Galli, si se inter utrosque hostes ponant, rem perduci posse ad proelium. Augentur copiae regis, quae sunt in Ruscinonensi tractu, ad premendum Perpinianum. Hispanica quaedam classis ad Normanniae oram apparuit. Lugdunensis civitas onus solidi in libram redemit millione et ducentis millibus francorum. Parlamentum Angliae post exitum Octobris rursum coibit suis, ut puto, rebus magis consulturum quam Palatinae domus, cuius spes in Americam mittuntur. Vidimus parlamenti Scotici iusiurandum,Ga naar voetnoot11 novum plane et adversum regiae potestati. Regi bono stomacho opus est ad talia concoquenda. Deus [etc.] | |
Lutetiae, II/XII Octobris MDCXLI.
Cardinalis Riceliacus sui ipse temporis historiam scripsit ad annum usque MDCXXXIX.Ga naar voetnoot12 Magno cum dolore intelligo Johannem WaertiumGa naar voetnoot13 adhuc Nanciaci esse. An ab initio eum sibi retinere decreverint Galli, cum nobis asseverarent eum mitti Brisacum, an ex aliqua causa nova mutaverint consilium, nondum satis perspicio. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Belgica et Italica in causa Parmensis. Lusitanica coniuratio sopita. Gallorum in comitatu Burgundiae progressus. Carolus Lotharingiae de novo conditiones proponit. Anglica. Riceliaci historia sui temporis ad annum 1639. Joh. de Waert captivitas. |
|