Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4832. 1640 september 15. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Quid de literis meis, quas Excellentia vestra desideratGa naar voetnoot2, factum sit, conjectura nulla possum assequi, sed in posterum, ne quid fiat tale, curari spero posse, siquem notum indicet mihi Excellentia vestra, sub cujus nomine literae occultentur. Princeps electorGa naar voetnoot3 regi valedixit; nunc abiit Diepam, ubi eum navis regia Anglica exspectat. Optimi regis Magnae Britanniae vicem doleo, qui Scotos habet hostes, Anglos autem parum obsequentes. Anglia principi Palatino opitulari, cum potuit, noluit; nunc, ut maxime velit, domesticis malis impedita non potest. A Daniae quoque rege vereor, ut idem | |
princeps sinceri aliquid exspectandum habeat. Orandus est Deus, ut, quod humanis consiliis explicari non potest negotium, ipse sua vi explicet. Quicquid Ratisbonae molietur, imperatorGa naar voetnoot4 id superstruere volet paci PragensiGa naar voetnoot5; quae formula neque Suedis convenit neque Gallis neque Palatino. Dicuntur Poloni repositi in pacem cum Turca, Turcae autem negotium cum Persis paratum. Non video autem, quomodo Poloni illaesa fide auxilia mittere possint contra Galliae regem. An tanta rerum necessariarum penuria incuti PiccolominaeoGa naar voetnoot6 possit, ut ad praelium cogatur, dubito. Dux LongavillanusGa naar voetnoot7 aegre mille Gallos secum habet; supplementa pridem exspectat. Interim cum ducibus VinariensibusGa naar voetnoot8 quae erant controversa composita sunt ex Galliae commodo. Batavi siquem dimittunt militem, ut facturos credibile est, eum traduci ad Longavillanum e re foret. Reginae matrisGa naar voetnoot9 e Suedia abitus haud dubie fabulis dabit materiam. De conjugio ejus, an verum sit quod susurratur, brevi cognoscemus. Sed in hoc, quicquid evenerit, haud multum est mali, dum regni Suedici rectoribusGa naar voetnoot10 concordia maneat, quod unice optandum est. Nihil tale hactenus palam apparuisse admirandae fuit felicitatis. Cum Bapalmae praesidiarii excursibus suis multum Gallis noceant invectionesque in Atrebatum urbem impediant, placuit regi praeter castella alia unum struere inter eandem Bapalmam et Atrebatum urbem. Rex bene valet et reginaeGa naar voetnoot11 partum exspectat. Commendavi ei quam maxime potui marescalli HorniiGa naar voetnoot12 libertatem. A castris HarcurtianisGa naar voetnoot13 literae nos docent novam castrorum oppugnationem parari a LeganesioGa naar voetnoot14 simulque, ut fieri solet, eruptionem ex urbe. Sed parum haec Gallis metui, qui jam duplici vallo castra sua muniverint, et eorum, qui aegrotaverant, plerique valetudinem receperint. DelphinusGa naar voetnoot15 a lacte depulsus est et bene fari incipit. A BressaeoGa naar voetnoot16 inter Gades et Luciferi Fanum captas, mersas, ustas galeones aliquas in Americam destinatas multae literae credi volunt. A Crucenaci autem obsidione abstractum aiunt GleniumGa naar voetnoot17. Longavillanus apud regem instat pro supplementis per hominem in id missum. Bressaeus ad Bellam Insulam rediit, BurdegalensisGa naar voetnoot18 in oram Povinciae. Dicuntur recrudescere motus Catalanorum frumentumque eis et arma vendi a Gallis. Pontifex revocare dicitur GinettiumGa naar voetnoot19, quod in pacis communis negotio videat nihil agi. Electori | |
Palatino rex adamantem dedit, aestimatur is XXX millia francorum. Et Leganesio et Harcurtio supplementa venere. Legatus hinc ad Batavos mittitur TuilleriusGa naar voetnoot20. Sterilis satis est hic autumnus rerum novarum. Itaque nihil addam nisi vota pro Excellentiae vestrae valetudine ac rebus prosperis. Excellentiae vestrae ad cuncta observantiae
| |
Lutetiae, 15 Septembris 1640. |
|