Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4811. 1640 september 1. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Literas ab Excellentia vestra nullas accepi hoc tempore. Fieri potest, ut interceptae sint, quod nuper de meis ipsa suspicabaturGa naar voetnoot2; id sane malim quam incommodum aliquod incidisse valetudini. Princeps electorGa naar voetnoot3 hic etiamnum detinetur rege dona quaedam parante, sine quibus ei valedicere non cupit. Rex ipse ubi est haesurus an huc venturus sit, incertum est. Manent exercitus illis in locis, Gallicus non longe ab Atrebatum urbe ad arcem fabricandam, Hispanici pars ad Insulas sub cardinali Hispano, pars citerius sub LamboioGa naar voetnoot4. Iacobus SirmondusGa naar voetnoot5, qui regis est a confessionibus, convivium exhibens Iesuitis, qui mansere in urbe Atrebatum, dixit sperare brevi se idem facturum Iesuitis, qui sunt Cameraci, Duaci et S. Audomari. Apud Taurinos ArgentonusGa naar voetnoot6, iuridicus Gallici exercitus, et arcis Taurinorum prae- | |
fectus CouvogniusGa naar voetnoot7, cum in carruca proficiscerentur ad viduam SabaudicamGa naar voetnoot8, intercepti et in arcem Mediolanensem deducti sunt. Sperant Galli illa urbe se potituros ante exitum Septembris, ideo quod in urbe egeri existiment salis, farinae, pulverisque bellici. Sed magnis cavis globis, XX librarum singulis inclusum salem et pulverem bellicum mittit illis LeganesiusGa naar voetnoot9, et farinae an ea sit, quae dicitur, penuria, multi dubitant. Interim multo majores Leganesio quam HarcurtioGa naar voetnoot10 adveniunt copiae. LongavillanusGa naar voetnoot11 difficiles habebit ad Rhenum receptus. Supplementa non accipit. At caesarianorum XV ferme millia ad Spiram et Wormatiam coëunt. Sex cohortes sive regimenta ex Austria venientia per Franconiam Tirolim sint petiturae an Rhenum, dubitatur. Constantiae Hispanicum esse praesidium audimus. Deum rogo, ut omnia prospera Excellentiae vestrae, imprimis autem valetudinem largiatur. Excellentiae vestrae perpetua observantia
| |
LutetiaeGa naar voetnoot12, Calendis Septembribus anni 1640.
Has cum scripsissem, accipio gratissimas literas Excellentiae vestrae datas 20 Augusti. Itaque gratiis actis pauca addam. Ab Anglia hoc quidem tempore quid sperare audeam? Nam qui antehac tam frigidi fuere in Palatino negotio, quid facient cum Scotis commissi, quos audio acerbissimos libellos per Angliam spargere? Danus plane imperatoris gratiam captat. Bene cavebit sibi elector, ne eum suarum rerum faciat dominum. Solet enim Danus suas res agere sub alieno nomine. D. SalviusGa naar voetnoot13 mandata habet tentandi Gallorum animos super foedere. Suedos autem Ratisbonam missuros vix putem neque BanneriumGa naar voetnoot14 ulla habere mandata de pace aut longis ac generalibus induciis. LandgraviaGa naar voetnoot15 huic aulae non satisfacit, quo magis credibilia sunt, quae de MelandroGa naar voetnoot16 habent literae Excellentiae vestrae. Societatis Batavicae per Indiam Asiaticam res tam felices hoc anno fuisse est sane quod gaudeamus, et res eorum bene constabilitas intelligo. Incitandi sunt Batavi, ut illas nothi DaniciGa naar voetnoot17 copias diligenter observent tum securitatis, tum gloriae etiam suae causa. De chiausio TurcicoGa naar voetnoot18 multa hic in plebem sparguntur. Nam eorum, qui hic rebus praesunt, id vel maximum oblectamentum est rumores confingere. Revera nihil attulit praeter amicitiae testimonia, ut mos est novis regibus. SalgasiiGa naar voetnoot19 in omni hac urbe unicum | |
est exemplar in bibliotheca ThuaneaGa naar voetnoot20. Lucensium scriptaGa naar voetnoot21 lectu digna per VenetumGa naar voetnoot22 optime accipiet Excellentia vestra, cui me, ipsam Deo fautori commendo. Die eodem. | |
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Hagae, 9 7bris 1640. |
|