Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4822. 1640 september 8. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, In literis curandis nulla hic culpa estGa naar voetnoot2. Nam eodem tempore meae, quae ad Excellentiam vestram sunt, curantur, quo ad amicos aliae, quae optime perferuntur. Quare siqua intervenit mora, ea Hagae nascatur oportet. Non abs re forte sit, si Excellentia vestra fidum aliquem hominem mihi indicet, sub cujus nomine literae, quae ad Excellentiam vestram mittuntur, lateant ac sic insidias, si quae sunt, fugiant. Pacem, quantum ego judico, non volunt, qui res hic gubernant, multis de causis, quarum una haec est, quod, cum multa ac praeclara loca de hoste ceperint, ea gloriae suae causa velint penes Galliam servare, quod per pacem fieri posse desperant. Ut rex Angliae, bello Scotico cummaxime recalescente, quod dolens audio, bello se alteri illiget, sperandum non est. Hoc manente rerum statu quid princeps electorGa naar voetnoot3 sperare possit, sane non video. Interim et muneribus et comibus verbis multis delinitus hinc abibit. Ad tentandos imperatoris Germanorumque principum animos meum consilium apud principem electorem fuerat, ut aliquis ipsi fidus, sed personam nullam publicam praeferens iret in comitatu Danicae legationisGa naar voetnoot4 consciusque esset eorum, quae in Palatino negotio tractarentur. Ita evitati fuissent difficillimi illi scopuli de titulis, qui nihil aliud quam moras et offensas sunt allaturi. Quod imperator Mediomatricum civitatem ad conventum vocavit, usurpandi juris causa factum apparet. At rex Galliae etiam umbras omnes juris imperii Germanici inde abstulit et parlamento instituto plane illam urbem jam ut veteris Galliae ac deinde Francici regni partem possidet totius saeculi possessionem repetitis ex antiquo historiis coloransGa naar voetnoot5. Crucenacensi oppido video et hic metui. Lunaeburgicum foedus aliquod cum Suedia fecisse audio; agi et cum landgraviaGa naar voetnoot6 et cum Gallis de novandis foederibus. Cum Gallia lentum puto negotium fore. Res nostrorum in Silesia Pomeraniaque bene procedere gaudeo. Est et de BanneriiGa naar voetnoot7 victoria quadam rumor hic, sed adhuc incertus. | |
De urbe Taurinorum fluctuant adhuc judicia; nam LeganesiumGa naar voetnoot8, a locis, in quibus erat, discessisse dicitur quidem, sed a paucis creditur. Rex exspectatur apud reginamGa naar voetnoot9, cui partus appropinquat. At cardinalis Riceliacus manet apud Ambianos. Arcis Atrebatensis structura videtur adhuc differri; interim pro arce sunt milites in singulis aedibus terni. Id onus efficit, ut oppidanorum abeant non pauci. Abiere et jesuitae et monachi. Constantiam Hispani custodiunt invaduntque vicina. Neque extra metum sunt Hohentwila et Hagenavia. Illae ab Austria cohortes dicuntur Rhenum, non Italiam petere. De Polonorum Turcarumque rebus nihil hic habemus comperti, tamen pacem restitutam rumor est. Batavi mari satis felices terra fortunam hoc anno satis adversam experti sunt. Attamen a Crucis castelli oppugnatione dejectos Hispanos est aliquid. Legatos Suedicos a Batavis rediturosGa naar voetnoot10 nullo facto operae pretio credibile est. De regina matre SuedicaGa naar voetnoot11 multae hic fabulae, multae conjecturae. Spero nihil mali regno eventurum a femina, cui ingenium non est supra sexum neque opes neque auctoritas, quae metui possint. Cardinalis Hispani exercitus manet inter Insulas et Duacum. Archiepiscopus BurdegalensisGa naar voetnoot12 nulla re ad Siciliam gesta sub oram Neapolis rediit. Valde aegrotatur in castris HarcurtiiGa naar voetnoot13. EnriquiusGa naar voetnoot14 apud Hohentwilam duo habet millia. Deus cuncta ibi servet in bono statu consiliaque procerum ad bonam pacem regat idemque Excellentiam vestram cum omni domo sospitet. Excellentiae vestrae perpetuo observantiae
| |
Lutetiae, 8 Septembris 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Culemburgi 9/19 A. 1640. |
|