Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4723. 1640 juli 5. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot1.4724. 1640 juli 7. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Sunt sane, ut judicat Excellentia vestra, satis malo loco res principis PalatiniGa naar voetnoot2 nec video, qui resurgere possint, nisi ab Anglia sublevatae. Rex Britanniarum si velit, possit eodem negotio subditorum suorum animos sibi obstringere nec obedientiam tantum eorum, sed et liberalitatem elicere, restituere in meliorem statum afflictam domum sibi consanguineam, bene mereri de Germania et inter praecipuas esse causas pacis christianorum. Scripsi ea de re ad D. ScutamoriumGa naar voetnoot3. Excellentiam vero vestram scio non excitandam, ut in id contribuat quicquid suae estGa naar voetnoot4 opis, inter quae numerandae vel maxime seriae ad Deum preces. Si imperator et SaxoGa naar voetnoot5 suarum utilitatum causa prolatant Germaniae mala, serius aut ocius poenas ad se attrahentGa naar voetnoot6. Caeteri quibus ex pace PragensiGa naar voetnoot7 minus est lucri, non dubium est, quin pacem velint idque in eo, qui nunc cuditur, conventuGa naar voetnoot8 appariturum arbitror. Hispani, ut video, Belgas suos pascunt rumorum inaniis. Dum illi non aliter nobis noceant, satis pulchrae res nostrae erunt. Venit in mentem Sophocleum illud: Τί γάρ με λυπεῖ τοῦϑ᾽, ὅταν λόγῳ ϑανὼν
Ἔργοισι σωϑῶ ϰᾳξενέγϰωμαι ϰλέοςGa naar voetnoot9.
Quid vero jam acturus sit BanneriusGa naar voetnoot10, multum refert. Prudentior est quam ut se in ea loca induat, ubi vel militi vel equis esuriendum sit. Si VinariensiumGa naar voetnoot11 quidam eum sequuntur, vereor, ne id inter nostros et Gallos simultates, si non et inimicitias seratGa naar voetnoot12. De Batavis duo dolenda sunt: quod bellum terrestre tantis stansGa naar voetnoot13 impendiis male procedat et quod eadem ista impendia in causa sint, cur maris cura deseratur aut certe minus vigeat quam res ipsorum exigunt. Sed quandoquidem plures jam naves illuc missae sunt, ubi damnum acceptum est, nihil vetatGa naar voetnoot14 meliora sperari. Verissimum est Gallos ardente quodam limitem suum proferendi studio saepe abripi ad ea, quae in commune minus expediant. Sed quid agamus? Constituendae cuique suae res ita, ut quam minimum a Gallis pendeant; quod a Gallis haberi potest, deputandum lucro. | |
Certe ad Atrebatum urbem nunc bene rem gerunt. Ita prospectum est castris, ut defendi possint contraGa naar voetnoot15 exercitum hostilem, qui satis magnus est ad Arlosium. Commeatus, qui ad castra Dorlano perferebantur, solebant interdum carpi ab hostibus. Nunc cum magno praesidio regis et cardinalis cura ab Ambiano tanta vis commeatus in castra pervenit, ut ad sesquimestre tempus suffectura credatur obsidentibus. Frater regiusGa naar voetnoot16 eo it imperii nomen habiturus, vim puto penes Castilionaeum, ut istarum rerum peritiorem, fore, honori interim MillereiGa naar voetnoot17 hoc commento consuli. Sed de rebus ad urbem Taurinorum non immerito solliciti sumus; vera rerum notitia vix ad nos pervenit. Existimant nonnulli HarcurtiumGa naar voetnoot18 adeo increscente hoste suis supplementis non adventantibus, sive per negligentiam talia curantium in Gallia sive ex invidia adversus ipsum, castris nondum permunitis recessisse in loca ea, quae subGa naar voetnoot19 arcis praesidio tutiora sunt. De Catalania nihil habeo aliud, nisi quod seditiones manere dicuntur. Non tamen audio foveri a Gallis milite, commeatu, pecunia, sine quibus brevi deflagraturum videtur illud incendium. Inter regem Galliae et pontificem composita sunt quae erant controversa idque opera cardinalium AntoniiGa naar voetnoot20 et BiquiiGa naar voetnoot21, ita ut EstraeoGa naar voetnoot22 rursus ad pontificem, ScottioGa naar voetnoot23 autem ad regem futurus sit aditus. Mazarinus quin purpuram jam sit adepturus rege jam pridem id urgente, nunc autem concessuro id pontifice, non dubitat. Restat, ut jam Galli flabella admoveant ad incendenda illa dissidia, quae inter pontificem sunt et Hispanum. Carri qui commeatum in castra ad Atrebatum urbem pertulere, fuerunt quater mille sub praesidio militum ter milleGa naar voetnoot24. Cum ducis CaroliGa naar voetnoot25 copiae se Hispanis conjunxerint, etiam HaleriusGa naar voetnoot26 it cum octo ferme millibus ad augendos obsessores, tum vero castella ex humo fiunt inter Dorlanum et castra, ut viae tutae sint Gallis et nunc et ubi urbs erit capta; pecuniae in castra missae ad mille ducenta millia francorum in stipendium et opem. Supplementa ad Harcurtium mittuntur ex Burgundia, Provincia et Languedocia. Sed et ex Neapoli quatuor millia militum ad Finale venere. Sunt et in Gallia seditiones quaedam, maxime Molini. Eruptio ex oppido Atrebatum eodem tempore quo advenit commeatus feliciter repressus est. Deus et haec et alia omnia vertat in bonum publicum, Excellentiamque vestram omnibus modis beet. Excellentiae vestrae perpetua observantia obligatissimus
| |
Lutetiae, 7 Iulii 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. 4/14 Iulii 1640. m.p. |
|