Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4725. [1640 juli 7]. Aan I. DorislausGa naar voetnoot1.Vir doctissime et clarissime, Legi cum summa voluptate historiam praelii istius, quod unicum ex quo princeps Mauritius imperium accepitGa naar voetnoot2 ad hunc diem in Belgica pugnatum estGa naar voetnoot3. Res ipsa dignissima, quae noscatur tum his, qui consiliis publicis praesunt, tum his, qui manu rem gerunt; magnum enim ibi periculum adolescens adhuc respublica evasit maxime ejus virtute, animo praesente atque ingenio, cujus commentaria secutus multa nos multis incognita, sed perquam utilia huic saeculo, gratissima autem futura posteritati, docuisti. Dictio ipsa plena nervorum et par materiae. Videamus, quaeso, saepe talia a tam docta manu. Ego semper ero clarissimi nominis tui studiosissimus
|
|